BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Picatrix - p. 6

Picatrix


aliam et ingreditur una in alteram propter quod arbores non possunt stare per
semetipsas nec alia vegetabilia nec animalia stare possunt absque
vegetabilibus, et similiter minera indiget coctione et vi ignis cum humiditate
et vi aeris; et tunc adimpletur. Et hoc invenimus in libro qui nominatur Liber
de ordinacionibus
. Nunc autem ad nostrum propositum redeamus.
Et dico quod nigromancia dividitur in duas partes, scilicet in theoricam et
practicam. Theorica est sciencia locorum stellarum fixarum, quia ex eis
componuntur celestes figure et forme celi, et quomodo radios suos proiciunt
in planetas se moventes, et ad sciendum figuras celi quando intendunt illud
facere quod querunt. Et in hoc comprehenditur totum illud quod sapientes
antiqui dixerunt de electionibus horarum et temporum ad opus ymaginum.
Et scias quod ille qui scit equaliter in faciendo ymagines scit quod virtus
ymaginum consistit tota in electionibus horarum et temporum ad habendam
propriam constellacionem et convenientem rebus pro quibus ymagines
funduntur. Et eciam verba sunt in una parcium nigromancie quia verba in se
habent nigromancie virtutem. Ideo dicit Plato quemadmodum amicus malis
et opprobriosis verbis fit inimicus, sic bonis et amicabilibus verbis inimicus
efficitur amicus. Et ex hoc patet quod verbum in se habet potenciam
nigromancie. Et maior fortitudo est quando plures fortitudines ad invicem
coniunguntur; et tunc est completa virtus nigromancie. Et hec est theorica.
Practica vero est composicio trium naturarum cum virtute infusionis
stellarum fixarum; et hoc sapientes appellant virtutem, et nesciunt cuius
maneriei sit neque qualiter adiungatur virtus predicta. Postquam vero insimul
adiuncta fuerint ista que habent virtutes predictas, debent habere calorem
elementarem; et hoc est in suffumigacione quod adiuvat ad complendam
virtutem illam incompletam. Et debent similiter habere calorem naturalem;
hoc est ad comedendum. Et ista duo completa esse non possunt nec possunt
adiuvare sine spiritu hominis et animalis.
Et scias quod nigromancia uno modo acquiritur actibus et operibus, et alio
modo subtilitate. Illa vero que acquiritur actibus et operibus acquiritur ex
magisterio quod operatus est sapiens mundi de circulo Lune et sapiens qui
locutus fuit in libro De alfilaha ut dicit in eodem libro loco in quo dicitur quod
accipias quatuor aves. Et pars que acquiritur subtilitate est ex operibus quibus
operatus est ille sapiens qui operatus est in motibus circuli Saturni ac eciam
sapiens in motibus circuli Veneris. Et hi duo sapientes eciam locuti fuerunt in
preallegato libro.
Et antiqui sapientes Grecorum operabantur subtilitatibus ad visum
alterandum et ad faciendum apparere ea que non sunt. Et hoc nominabant
scienciam ymaginum yetelegehuz, quod interpretatur attractio spirituum


pagina successiva »
 
p. 6