BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Picatrix - p. 50

Picatrix


appellamus, cuius ordo est a rebus sensibilibus usque ad alciora procedere
discurrendo quousque ad metaphisicalem scienciam veniamus in qua virtus
hominis completur; et per sciencias speculativas est perfectus. Et hoc est
bonum quod querit homo, nec aliquid maius eo poterit invenire quoniam
nihil melius quam fortunam completam inquirere poterit et habere. Unde
dicit Albunasar Alfarabi in libro quem fecit in magisterii ministerio: quod
ordo et disposicio rerum universalium erit modus et via res altas et sublimes
percipiendi, et ea quibus attingimus ipsam fortunam maiorem sunt boni
mores et opera virtuosa que pariunt bonitates. Et ille qui ad ista attigerit habet
inicium durabile omni tristicia carens, imo gaudium et leticiam et durabilem
sapienciam habebit in perpetuum et sine fine. Et idem asserit conditor legis,
dicens quod non est vita <veritatis vita> digna memorari nisi vita alterius
mundi futura, quia presens vita respectu illius est pro nihilo reputanda.
Nunc autem ad propositum redeamus. Et dico quod secundum opinionem
Indorum spiritus se ostendunt ut corpora loquuntur et ostendunt res que
faciunt reges diligere et odire quos volunt, producere et retrahere ab effectibus
ea que volunt. Et hoc est secundum operaciones antiquorum sapientum quas
faciunt in ymaginibus diversarum figurarum, includentes in ipsis horas cum
suis oracionibus illius quod petit. Et iterum dicunt quod ymagines sunt
spiritus temporis electi propter quod opera que fiunt ex eis sunt veluti
miracula et similitudinem miraculorum habencia. Et hoc est quia eorum opera
sunt naturalibus virtutibus instituta eo quod virtutes naturales mirabiles
faciunt effectus quemadmodum lapis iargonza rubea (id est rubinus) qui
subvenit et iuvat tenentibus eum a malis et infirmitatibus et in epidimia et
multis aliis operibus virtute naturali. Et sic facit ymago cui copulantur due
virtutes, videlicet virtus et potencia corporum celestium quam ipsa recipit
ymago a corporibus absconditis, alia a virtutibus naturalibus impressa
quemadmodum fit in expulsione pulicum, bibionum, et muscarum, que fit ex
magisterio et operibus constellacionum et corporum celestium. Et ymagines
horis et punctis debitis facte ex materia naturaliter appropriata habent
effectum quem queris. Et proprietas virtutis naturalis est quod intelligas et
scias ex qua materia quelibet ymago fieri debet et construi secundum virtutem
et effectum quem ab ea desideras evenire, et quod scias quod omnia opera que
in hoc mundo fiunt causa aliquid sciendi vel aliquid factum aut scienciam
attingendi — omnes sunt ymagines ex qua manerie queris ex ymaginibus. Et
si ad predicta omnia que sumus hactenus pertractati diligenter inspexeris,
multum iuvabis te ad istius sciencie perfectionem acquirendam.


pagina successiva »
 
p. 50