BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Picatrix - p. 53

Picatrix


alias. Et intelligas quod opus ymaginum est istius maneriei quia
constructores ymaginum primo aspiciunt in recolligendo res ex quibus ipsa
ymago construitur, que sint disposite et convenientes ad recipiendum ipsam
formam, quemadmodum videmus in baccis lauri que iuvant et subveniunt
veneno colubrorum et quemadmodum videmus ex ipso croco a quo
scorpiones fugiunt; et vespe que fugiunt ab acerbis et amaris rebus et diligunt
et inquirunt aquam rosaceam necnon et recolliguntur odore herbe vocate
thymus; et multarum aliarum istius maneriei existencium, sicut sperma et
virtus coitus maris cum femina ex comestione cicerum et aliarum multarum
rerum huic operi appropriatarum augetur et crescit. Et sic corpus ymaginis
fuerit compositum ex multis rebus simul adiunctis, ex quarum adiunctione
efficitur eius forma disposita ad recipiendum vires et potencias rerum pro
quibus ymago ipsa efficitur et creatur.
Et hoc modo phisici operantur in componendo medicinas quando
intendunt ad sanandum dolores et infirmitates quia opus phisice cum
medicinis ex maneriebus duabus consistit. Quarum una est opus cum
medicinis simplicibus; et hoc opus est opus boni et perfecti medici secundum
quod Iohannicius in Phisica sua dicit: quod semper et quandocumque cum
simplicibus medicinis te poteris iuvare, numquam compositis medicinis sis
operatus. Secunda vero est operacio medicinarum multarum compositarum
dispositarum operibus unius medicine; et per hunc modum fiunt electuaria et
tyriaca maior Galieni, que multarum medicinarum existit ordinata.
Et dico tibi quod unus planeta facit diversos effectus et ad invicem
separatos, sicut ignis facit in decoctione mellis quod, quando decoquitur
debite et equaliter, recipit saporem bonum, imo meliorem primo; et si nimis
decoquitur, forte comburitur er malum recipit saporem. Et sic accidit in
planetis quando in gradibus lucidis et tenebrosis consistunt. Et celum habet
duos effectus, quorum unus est motus et naturalis effectus, alter vero est calor
accidentalis qui ex motu generatur; et per consequens calor fit ex motu, et
motus fit ex celo. Et hoc dictum est veridicum et manifestum. Sed illud quod
apparet ad sensum est quod motus fit ex motu et spiritu octave spere sive celi
signorum; et hoc propter vires stellarum fixarum, quapropter veraciter
apparet quod calor sequitur motum, et motus sequitur vires et fortitudines
stellarum fixarum. Et virtus stellarum fixarum est prima composicio non
habens ante se aliam prioritatem.
Et similiter intelligas de omnibus partibus et motibus celi et caloribus
nascentibus ex eo. Et effectus stellarum hoc modo consequuntur effectus celi
secundum quod celum producit effectus suos una cum ipsis stellis, et stelle
non faciunt effectus suos nisi per celum sive a celo eo quod ipse stelle nullum


pagina successiva »
 
p. 53