BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


celestium; et hoc nomen imponunt omnibus partibus nigromancie. Et non
habuerunt posse attingendi ad scienciam istam nisi per astrologiam nec
excusare se possunt ab ipsa astrologia quin ad minus scienciam habeant
figurarum in octava spera existencium et suorum motuum aliarumque
sperarum et divisionis 12 signorum cum suis gradibus et eorum naturarum, et
qualitatum cuiusque signorum et eorum cuiuslibet significacionum in rebus
mundi, et parcium cuiuslibet planetarum in ipsis 12 signis, et zodiaci
motuum, et aliarum rerum coniunctarum cum dictis, et naturarum septem
planetarum Capitisque et Caude Draconis et eorum locorum in celis et
cuiuslibet eorum significacionum in rebus mundi, et ascendencium
concedendorum cuiuslibet predictorum pro sibi ipsis, et qualium
ascendencium concedencium pro aliis, et radicum significacionum, que sunt
radices astronomie, et sciendi quis planetarum septem in figura dominetur et
cognoscendi ordinem suum in illo dominio et extrahendi partes planetarum in
zodiaco. Et hec sunt sine quibus non potest aliquis ad opus istius sciencie
pervenire; et hec omnia in libris astronomie inveniuntur. Et hoc est quod dicit
primus sapiens qui locutus est in libro preallegato De alfilaha, ubi dicit: me
supra 7 celos elevaverunt. Vult dicere quod scivit omnes suos motus cum suis
qualitatibus per vim cognicionis et sensus. Et hoc est quod ait Deus quando
dixit: exaltemus eum in altum. Vult enim dicere quod: ei demus sensum et
intellectum ut ad altas sciencias valeat pervenire.

Capitulum tercium. Quid sit celum et de qua materia sit.

Forma vero celi est sperica, rotunda et equalis in sua superficie, et sic sunt
omnia que sunt in ipso in suis qualitatibus et temporibus; et quidam
existimavere quod celum in uno tempore apparet non rotundum in suis
qualitatibus. Quod falsum est cum celi forma sit propria forma et aliter esse
non potest eo quod est forma spiritus, quasi dicat quod spiritus est primus et
quod antiquius <non> sit in mundo. Nam sine dubio id quod est primum et
antiquius in mundo formam debet habere completam. Forma autem et figura
completa est circulus quia est prima figurarum inter omnes figuras et ipsa una
linea continetur. Et nil generacionis et corrupcionis corporum mundi potest
esse in celo, et e converso non potest aliqua pars celi in generacionibus et
corrupcionibus per essenciam esse in mundo; et hoc nullatenus esse potest nisi
vi et superacione. Est enim celum quemadmodum diximus spera rotunda in
omnibus suis partibus et valde in sua rotunditate equalis, lineaque circulari
contentum, in cuius medio est punctus a quo omnes linee ad ipsam lineam
circumferencialem deducte sunt equales; et punctus ille centrum dicitur. Et


pagina successiva »
 
p. 7