BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


Forma Iovis secundum opinionem Picatricis est forma hominis leoninum
vultum et pedes avis habentis, et infra eius pedes tenentis draconem vii capita
habentem, et in eius dextra dardum habentis ac si ipsum proicere vellet in
caput draconis. Et hec est eius forma.
Forma Iovis secundum opinionem Mercurii est forma hominis cooperti
cum uno linteamine, equitantis super draconem et in eius manu lanceam vel
dardum tenentis. Et hec est eius forma.
Forma Iovis secundum opinionem aliorum sapientum est forma hominis
super aquilam equitantis, pannum in sua dextra tenentis, in sinistra vero nuces
habentis; et omnia eius vestimenta sunt crocea. Et hec est eius forma.
Forma Martis secundum opinionem sapientis Beylus est forma hominis
coronati et ensem scriptum in dextra habentis. Et hec est eius forma.
Forma Martis secundum opinionem Mercurii est forma hominis nudi, in
pedibus erecti et ex dextra eius ante se virginem formosam in pedibus stantem
tenentis, que est forma Veneris; et eius capilli retro aptati; et Mars ponens eius
dextram super suum collum et super eius pectus sinistram extendendo; et cum
eius vultu aspicientis se et intuentis. Et hic sapiens dicit quod hec figura
magnas potencias habet et opera magna valde; et de ea Deo dante erimus in
posterum locuti. Et hec est eius forma.
Forma Martis secundum opinionem aliorum sapientum est forma hominis
supra leonem equitantis, in dextra ensem habentis, in sinistra vero caput
hominis gestantis; et eius vestes sunt ex loricis et ferro. Et hec est eius forma.
Forma Solis secundum opinionem sapientis Beylus est forma mulieris in
pedibus elevate et existentis supra currum a quatuor equis tractum, speculum
in dextra tenentis, in sinistra vero baculum supra pectus ligatum, et supra
caput ipsius similitudinem flamme habentis. Et hec est eius forma.
Forma Solis secundum opinionem Mercurii est forma hominis in pedibus
erecti similis volenti salutare illos quos videt, et in eius sinistra manu clipeum
tenentis, et sub pedibus eius figuram draconis habentis. Et hec est eius forma.
Forma Solis secundum opinionem Picatricis est forma regis in cathedra
sedentis et in eius capite coronam habentis, et formam corvi ante ipsum
habentis et sub eius pedibus figuram Solis quam antediximus. Et hec est eius
forma.
Forma Solis secundum opinionem aliorum sapientum est forma baronis
erecti supra currum qui a quatuor equis trahitur, et in dextra eius speculum
tenentis, in sinistra vero clipeum; et omnes vestes eius sunt crocee. Et hec est
eius forma.
Forma Veneris secundum sapientem Beylus est forma mulieris in pedibus
erecte et in eius dextra manu malum habentis. Et hec est eius forma.


pagina successiva »
 
p. 66