BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


Sagittarius. Forma eius est hominis proicientis sagittas arcu. Enoch dicit
quod ipse ascendit tortuose ut caput eius curvum; et in manu eius sinistra avis.
Et est posita super omnes infirmitates manus dextre; et commendat eam
multum contra oblivionem quia est bona ad expellendas omnes infirmitates
Saturni, Martis et Veneris. Et non sit Saturnus retrogradus, nec Mars sit in
domo duodecima nec Iupiter in domo quarta; et Sol sit super terram; et non sit
tempus nebulosum. Fiat ex auro vel argento in prima facie a primo gradu
usque ad quintum in die et hora Solis.
Capricornus. Forma eius est unius eduli albi; et medietas ventris est nigra.
Et est posita super omnes infirmitates manus sinistre et ad expellendam
infirmitatem Mercurii et Lune. Et Mercurius non sit retrogradus et sit super
terram, et Saturnus sub terra et Venus super terram in oriente, ut dicit Enoch.
Indi autem dicunt quod oportet quod fiat in die et hora Solis, vel in die
Mercurii et hora Solis; tamen non est ita bona sicut illa. Et fiat in prima facie a
primo gradu usque ad decimum. Aliqui ponunt proprietatem eius risui et
fletui (id est, contra risum et fletum), aliqui posuere contra hominem iratum
ad reducendum eum graciosum.
Aquarius. Forma eius est hominis tenentis duos urceos. Et est posita super
omnes infirmitates pedis dextri. Et Saturnus, Iupiter et Mars non sint
retrogradi, et Luna sit super terram et Venus sub terra. Aliqui posuerunt hanc
figuram ad omnes infirmitates pedum. Et fiat in prima facie a primo gradu
usque ad quartum. Et est ad auferendas omnes malas cogitaciones cordis.
Aliqui posuerunt eam ad letificandum. Et fiat in die et hora Solis. Et Iupiter
non sit adustus, cum Sole, et Sol non sit alcior Iove; et Saturnus in gradu
ascendentis.
Piscis. Forma eius est posita super omnes infirmitates pedis sinistri. Et facias
ut Luna sit in medio celi; et Mars non sit in medio celi, Iupiter non sit
retrogradus; et Sol sit super terram; et tempus non sit nebulosum. Et fiat in
tota prima facie; tamen facies secunda posita est ad tibias, et tercia ad coxas. Et
aliqui posuerunt hanc terciam contra crudelitatem hominum, ut Indi sunt
experti. Et fiat ex auro et non ex alio metallo. Aliqui dicunt quod stannum
valet ad hoc vel mastix. Et fiat de die. Has autem formas supradictas Hermes
posuit in suo libro ad calculum.
Et quidam magnus sapiens Indorum dicit quod infusio virtutis stellarum
fixarum non completur nisi ordinacione, mundificacione et inquisicione et
estimacione voluntatis, eo quod virtutes corporum superiorum sunt forme et
vires inferiorum, et forme inferiores sunt ut materia virtutibus superiorum, et
sunt ad invicem colligate propter quod una trahit aliam. Et hoc quia eius
materie corporee sunt una materia tantum et earum materie spirituales sunt
una materia.


pagina successiva »
 
p. 85