BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


eorum composicionem fortitudinum cum figuris corporum materiei istius
inferioris mundi compositorum. Ideo ex istis erunt spirituales motus omnia
corpora moventes, quibus motibus effectus mirabiles fiunt necnon et opera
que non sunt hominibus usitata, sed quasi de miraculorum genere apparencia.
Qua quidem racione omnes libri ab ipso sapiente compositi pleni sunt
nominandi figuras et hortandi ut eas sciamus, et earum proprietates et effectus
addiscamus, et qua semita suos effectus attingere valeamus modis omnibus
prosequamur. Et hoc est quod Pitagoras loquens in figuris celi dicit: quod sunt
exempla propter istas alias figuras mundi. Dicit eciam quod in alciori mundo
est materia durabilis et spiritualis quam sensus percipere non potest. Et Geber
Abnehayen in hac sciencia unum librum composuit quem Librum
completum
nominavit, in quo locutus fuit qualiter sit animal racionale et
animal irracionale. Et ideo quod in hoc libro fuit locutus naturali racione
locutus fuit que assimilatur effectibus nature, sed id quod Plato dixit,
racionibus celi, potenciis et effectibus figurarum spirituum in materiis
naturalibus compositarum dixit. Et in hoc nostro libro, si Deus voluerit, de
predictis omnibus erimus locuti racionibus effectuum figurarum celi, de
quibus in loco congruo secundum nostrum iudicium erimus locuti iuxta illud
quod invenimus in libris sapientum et secundum ea que nostris temporibus
sum expertus in effectibus figurarum, signorum et planetarum. Sed hic noster
liber secundus hactenus terminetur.

Explicit liber secundus Picatricis.


pagina successiva »
 
p. 89