BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Picatrix - p. 109

Picatrix


Libro Aztimehec Aristoteles dicit, in quo sic ait: natura completa
philosophantem fortificat eiusque intellectum et sapienciam roborat ut in
omnibus suis operibus levius valeat adimpleri. Huius autem sciencie
sapientum quilibet secundum gradus suos hanc scienciam inter eos
occultavere pro posse nec ipsam alicui preterquam philosophis patefacere
voluerunt. Et ipsi omnem scienciam et subtilitates philosophicas suis
discipulis preter opera spirituum nature complete ostendere. Ipsos enim
spiritus ipsius nature complete istis quatuor nominibus nominabant:
Meegius, Betzahuech, Vacdez, Nufeneguediz, que quatuor partes sunt
nomina istius spiritus nature complete superius nominate. Et cum ipsi
sapientes dicta natura completa indigebant, istis quatuor nominibus
appellabant, que nomina potenciam nature complete significant. Dixit autem
Hermes: cum enim ego volui intelligere et extrahere secreta operis mundi et
ipsius qualitatis, posui me supra quendam puteum profundum valde et
obscurum, a quo quidem ventus impetuosus exibat; nec in ipso propter eius
obscuritatem aspicere valebam. Et cum candelam in ipsum accensam
mittebam, statim extinguebatur a vento. Deinde mihi in somniis vir
formosus et imperiose auctoritatis apparuit, qui mihi taliter fuit allocutus:
accipe candelam accensam ipsamque in lanterna vitrea ponas ut impetuositate
ventus non extinguatur. Eamque in puteum mittas, in cuius medio fodias; et
exinde ymaginem extrahas, que cum extracta fuerit, ab eadem ipsius putei
ventus extinguetur, et sic ibidem tenere poteris lumen. Deinde quatuor putei
angulos fodias, ex quibus extrahas mundi secreta naturamque completam et
eius qualitates necnon et generaciones omnium rerum. Interrogavi eum quis
esset. Qui mihi respondit: Sum natura completa; et cum mihi loqui desideras,
nomine meo proprio voca me, et respondebo tibi. Eum enim interrogavi quo
nomine vocabatur. Qui mihi respondit vel dixit: Quatuor nominibus
supradictis nuncupor et appellor, quibus cum me vocaveris, respondebo tibi.
Iterum interrogavi eum quo tempore vocarem et qualiter facerem invocando.
Et ille ait: Cum Luna in primo gradu Arietis fuerit in die vel in nocte,
quandocumque velis, ingrediaris domum nitidam et splendidam, in cuius
angulo ponas mensam a terra elevatam ex parte orientis. Et accipe quatuor
urceos (et eorum quilibet sit unius libre capacitatis), quorum unum impleas
butiro vaccino, alium oleo nucum, tercium oleo amigdalarum, quartum vero
oleo de sisamo. Postea accipe alios quatuor urceos prioris magnitudinis
confectos, quos impleas vino. Deinde facias composicionem ex oleo nucum,
butiro, melle et zuccaro. Et accipe ipsos octo urceos, et hanc mixturam quam
fecisti, et unum vas vitreum; ipsumque in medio mense primitus ponatur, et
super eum ponatur composicio quam fecisti. Subsequenter ponas illos
quatuor urceos vino repletos in quatuor partibus ipsius mense, qui hoc modo
sint distributi: primum urceum in parte orientis, secundum in parte


pagina successiva »
 
p. 109