BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Picatrix - p. 110

Picatrix


occidentis, tercium in parte meridiei, quartum ad septentrionalem partem
situabis. Postea accipias alios quatuor urceos; et primo oleo amigdalarum
repletum versus orientem iuxta urceum vini ponas, et oleo nucum repletum
ponas ad occidentem, et butiro repletum ad partem meridiei, et oleo illius
composicionis repletum versus partem septentrionalem situabis.
Subsequenter vero accipe candelam ceream accensam, ipsamque in medio
mense ponas. Deinde accipe duo thuribula accensis carbonibus repleta, in
quorum uno ponas incensum et masticem, in reliquo lignum aloes ponas.
Quibus expletis, erigas te versus orientem in pedibus et supradicta quatuor
nomina sepcies invocabis. Quibus sepcies invocatis, eris taliter allocutus:
exclamo vos, spiritus fortes, potentes et alti, quia a vobis sciencie sapientum
et intellectus intelligencium procedunt necnon et vestrorum virtute peticiones
philosophorum complentur, ut mihi respondeatis, et mecum sitis, et me
vestris potenciis et virtutibus vobiscum adiungatis, et me vestris scienciis
roboretis ut intelligam ea que non intelligo, et sciam ea que ignoro, et que non
video videam; et a me removeatis cecitatem, turpitudinem, oblivionem et
infirmitatem; et me ascendere faciatis ad gradum antiquorum sapientum
(eorum videlicet qui habuere corda scienciis, sapienciis et intellectibus et
cognicionibus repleta); et predicta in corde meo affigatis taliter quod cor
meum ut corda sapientum antiquorum erant efficiatur. Postea dixit: Cum
autem opus prefatum predicto modo compleveris, videbis me. Hoc opus
narratur in libro qui Astimequem nominatur. Et sapientes antiqui predictum
opus semel in anno suis spiritibus facere solebant ut eorum naturas completas
ordinarent. Hoc facto, comedebant, suis amicis secum adiunctis, quicquid
erat in mensa appositum.
Aristoteles autem ait quod unusquisque sapiens habet virtutem propriam
sibi a spiritibus altis infusam, quibus potenciis clausure sensus et intellectus
aperiuntur et sciencie patefiunt. Et hec virtus cum virtute planete dominantis
in radice nativitatis coniungitur, que virtus sic secum concreata ipsum roborat
et sibi dat intellectum. Sapientes quidem antiqui et reges hoc opus facere
solebant et hac oracione cum quatuor nominibus supradictis orabant, quibus
se iuvabant in suis scienciis et intellectibus et augmentacionibus suorum
negociorum et rerum, et ex istis se tuebantur ab insidiis inimicorum, et multa
alia faciebant.
Qui eciam Aristoteles dixit quod primus qui fuit cum ymaginibus
operatus et cui spiritus primo apparuere fuit Caraphzebiz. Et iste fuit qui
primo magicam artem invenit; et spiritus primitus apparuere eidem mirabilia
facientes, et panderunt naturam completam contra sciencias, et ipsum nature
secreta et scienciarum intelligere fecerunt. Et spiritus familiaris ait sic: Me
tecum teneas, nec me alicui reveles nisi me vocanti et in meo nomine sacrificia


pagina successiva »
 
p. 110