BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


facienti; qui sapiens erat ex spiritibus operatus, et suis potenciis necnon et
operibus in suis actibus se iuvabat. Et ab hoc sapiente Caraphzebiz usque ad
alium sapientem nominatum Amenus (qui Amenus fuit secundus in spiritibus
et magicis operibus operatus) fluxerunt anni 1260. Qui sapiens in sua doctrina
taliter admonebat, quod quilibet sapiens volens in magica operari et sibi ipsi
viribus spiritum servire omnia sollicita et omnes alias sciencias preter istam a
se debet penitus amputare propter quod omnes sensus et intellectus et
cogitaciones que circa aliquid strictius versantur poterit faciliter acquirere; et
cum huic magice sciencie multum cogitaciones assidue congruant, oportet
operantem per ipsam non esse circa aliqua alia involutum.
Et Tintinz Grecus idem in principio sui libri dixit, quod qui hoc opus
voluerit operari ipsius voluntatem oportet et cogitaciones a ceteris deputare
quia radix et tocius operis fundamentum in cogitacionibus consistit. Et
Aristoteles dixit quod ymago ideo nuncupatur ymago propter quod vires
suorum spirituum sunt coniuncte; deinde cogitacio est inclusa in re in qua
virtus in spiritu reclusa consistit. Et fortitudines spirituum sunt quatuor:
scilicet, sensus qui in mundo extitit compositus, spiritus rei qua attrahitur
spiritus, spiritus cogitacionis completus, sanus et illesus, et spiritus operis
manibus laborati. Et hi tres spiritus in materia, voluntate et opere existentes
coadunantur sensui cogitacionis complete, quem diximus esse in mundo
compositum. Et attrahit radios et componit eos in rebus quas componere
intendit quemadmodum in speculo quod, quando versus lucem Solis
elevatur, eius radii reflectuntur versus umbram collateralem; et recipit radios
Solis suo lumine, et proicit ipsos ad locum umbrosum; et ipsius umbre locus
lucens efficitur et illuminatus; nec propter hoc aliquid minuitur ex lumine
Solis. Et sic operantur tres spiritus superius nominati qui, quando sensui
mundi superius tacti iunguntur spiritus motus et quietudinis, attrahuntur
vires ipsius spiritus, et ipse in materiam effunditur. Et hec est radix ymaginis
et eius nuncupacionis.
Et Socrates dixit quod natura completa est Sol sapientis et eius radix
luminum. Et quidam Hermetem sapientem interrogaverunt, rogantes:
Cum quibus sciencia et philosophia iungebantur? Respondit: Cum natura
completa. Et iterum interrogaverunt, dicentes: Que est radix sciencie et
philosophie? Dixit: Natura completa. Preterea interrogaverunt eum strictius:
Que est clavis qua sciencia et philosophia aperiuntur? Respondit: Natura
completa. Deinde quesiverunt ab eo: Quid est natura completa? Respondit:
Natura completa est spiritus philosophi vel sapientis cum planeta ipsum
gubernante colligatus. Et ille est qui aperit clausuras sciencie, et ex quo
intelliguntur ea que aliter intelligi minime possunt, et ex quo nature


pagina successiva »
 
p. 111