BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Picatrix - p. 120

Picatrix


turpitudine remotus. Te enim cunctis nominibus tuis invoco et appello, ut in
Arabico Misteri, in Latino Iupiter, in Feniz Bargis, in Romano Dermiz, in
Greco Raus et in Indiano Huazfat. Coniuro te per spiritum et vires quas in te
posuit Deus, per obedienciam qua obedis Deo et per tuas bonitates et effectus
mirabiles et per tuam naturam bonam, nitidam et mundam ut mihi tale quid
facias. Hic autem tuam peticionem dicas. Et prosternas te ad terram orando; et
predicta sepius dicas et pluries. Postea accipies agnum album ipsumque
decollabis et totum combures, et ipsius epar comedas. Et illud erit quod
querere proposuisti.
Sunt autem alii qui Iovem absque suffumigacione orant ut a maris
tempestate ipsius virtute valeant liberari. Et dixit Rasis in suo Libro
metaphisice
: Ad evadendum tempore periculorum in mari vertas te versus
Iovem, ipso in medio celi existente, et dicas. Salvet te Deus, nobilis planeta,
alta stella, preciosa et honorata! In te enim Deus posuit potestatem et spiritus
bona faciendi, et dandi formam corporibus mundi que in divina lege se
intromittunt et vitam, et navigantes in mari adiuvandi, et eos in vita
conservandi. Rogo te per fortitudinem quam in te Deus posuit ut mihi ex tuo
lumine concedas et spiritu, quibus me iuvare possim, et abluas mundificesque
mei nature succida taliter ut meus sensus illustretur et spiritus ut res scire
possim et intelligere. Et si opus tuum fueris debite secutus, ante te
similitudinem candele videbis accense; quam si non videres, opus tuum non
recte factum esse dinoscas. Ipsumque reiterabis quousque candelam ut supra
videris accensam, et tunc erit quod queris.
Sed in quo maior pars sapientum concordat est ut pares te versus partem qua
fuerit Iupiter, et dicas. Salvet te Deus, o Iupiter, planeta completus et nobilis
nature, altus, honoratus, preciatus et dominus benignus, calidus et humidus et
in tui natura aeri assimilatus, et equalis in tuis operibus, sapiens, veridicus,
amator divine legis, sapiens et doctor et in ea credencium et custodiencium
amator, veritatis ac legis veridice dominator, fortuna maior, lucens,
completus, directus, equalis, in tuis iudiciis iustus, pietosus, altus,
honoratus, scienciarum huius mundi contemptor, alte voluntatis, magnarum
rerum sublimium et tua natura et voluntate nimium dilector, in dictis et
promissionibus legalis, in tuis amiciciis veridicus, in bonitatibus completus
et ab omni malicia et turpitudine remotus; nitidus es et timens Deum,
fortitudinis spiritus dator et dominus bone legis et veridice, a cunctis malis
operibus et dictis abstractus (tuus enim sensus et opinio est sensu,
mansuetudine, intellectu et acuitate sustinere legem), sapientum et
sapienciarum dilector, somniorum interpretator, leges divinas sustinencium
amator, suorum amicorum eique inherencium sustentator, veritate et directe


pagina successiva »
 
p. 120