BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Picatrix - p. 140

Picatrix


vocem et tuo metu expavescunt. Rogamus te et a te petimus ut a tuo furore et
ira nos reddas securos, et tuos malos effectus a nobis removere digneris et
nostrorum tua puritate habeas pietatem — et per tua nomina bona et nobilia —
qui tuam pietatem attingunt, ut omnes tuos malos effectus a nobis tua
potencia removere possimus, et nobis tua virtute et nostrorum pietatem
habeas. Et per omnia nomina tua, et per tuum nomen altum et nobile, id quod
magis liceris cunctis aliis nominibus — hoc nomen — oramus et petimus ut
tuam erga nos pietatem infundas.
Predicta autem verba Abenrasia in Agricultura Caldea, quam de
Caldeorum idiomate transtulit, composuit. Quam oracionem nunc sumus hic
recitati nisi ad patefaciendum communem concordanciam sapientum
antiquorum erga opera planetarum et in cunctis temporibus suorum
corporum protectionem planetarum naturis. Et ipsam oracionem sumus in
hoc libro recitati ut huius operis nil comprehensibile sapientum deficiat
antiquorum. Et hunc nostrum librum tradimus completum prout in principio
promisimus tractaturi. Et quia hec oracio est in nostra lege prohibita, hic
recitamus eam solum ad discooperienda sapientum antiquorum secreta,
quia contra hoc opus antiquitus antedatam legem faciebant. Et ideo nullus
predicta a se expellere debet, ut eciam quantum in hoc opere sum locutus et de
cetero sum et ero bona intencione professor. Cunctos autem hunc librum
videntes rogo et audientes ut nemini insensato revelent. Et si fuerit necesse
ipsum alicui patefacere, hoc non fiat nisi bonis sapientibus intellectu illustratis
et eorum vitam secundum ordinis iura ducentibus. Omnipotenti Deo
supplico: hoc opus nostrum a manibus insipientum defendat, et mihi
cunctorum hic dictorum parcat, cum bona intencione predicta omnia sum
locutus.

Capitulum nonum. De modo attrahendi vires cuiuslibet planetarum
divisim et spiritus illarum virium nominandi secundum earum partes
necnon et modo dicta nomina operandi.


Saturni spiritus qui Redimez nuncupatur est omnia nomina sua coniuncta et
separata coadunans et eius partes que sub et supra et alibi sunt secundum
opinionem Aristotelis in libro quem transtulit ad Alexandrum, qui
Estemequis nuncupatur, in quo tractavit quo modo virtutes planetarum et
eorum spiritus attrahi debent. Sed eius nomina divisa iuxta ipsius Aristotelis
opinionem sunt ista. Nomen sui spiritus altitudinis Toz nuncupatur, infimi
sui spiritus Corez, dextri Deytyz, sinistri Deriuz, anterioris Talyz, posterioris
vero Daruz; et eius motus in sua spera et eius progressus in signis et eius motus


pagina successiva »
 
p. 140