BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


in spiritibus — predicta omnia coniunguntur in hoc nomine: Tahaytuc. Et hec
omnia nomina superius divisa in hoc primo nomine, Redimez, coadunantur;
et hoc nomen est tamquam radix et genus omnium nominum predictorum.
Nomen autem spiritus Iovis coadunans est Demehuz; spiritus alti Dermez,
infimi Matiz, dextri Maz, sinistri Deriz, anterioris Tamiz, posterioris vero
Foruz nuncupantur; et suorum motuum in suo celo spiritus et in suis signis
divisionis est Dehydez. Sed nomen quo predicta omnia coniunguntur, quod
nomen est tamquam radix et genus omnium, est nomen primum superius
tactum, videlicet Demehuz.
Nomen vero quo adunatur spiritus Martis est Deharayuz, spiritus alti
Heheydiz, infimi Heydeyuz, dextri Maharaz, sinistri Ardauz, anterioris
Hondehoyuz, posterioris vero Meheyediz; et ille qui est sui motus in celo
et sui processus in signis et motus sui spiritus Dehydemez nuncupatur. Sed
nomen omnia predicta includens, quod est tamquam radix et genus
predictorum, est nomen superius nominatum, videlicet Deharayuz.
Nomen autem includens spiritum Solis est Beydeluz; et nomen sui alti
spiritus est Dehymez, infimi Eydulez, dextri Deheyfez, sinistri Azuhafez,
anterioris Mahabeyuz, posterioris vero Hadyz; et spiritus sui motus in celo et
sub signis et in suo spiritu Letahaymeriz nuncupatur. Sed nomen includens et
coniungens omnia nomina supradicta (et est tamquam radix et genus
predictorum) est nomen superius nominatum, scilicet Beydeluz.
Nomen enim spiritus Veneris includens est quod Deydez nuncupatur, sui
spiritus alti Heyluz, infimi Cahyluz, dextri Diruez, sinistri Ableymez,
anterioris Teyluz, posterioris vero Arzuz; suorum motuum in celo et
progressus in signis et sui spiritus motus est Dehataryz. Sed omnibus predictis
equipollens (et est tamquam genus et radix omnium predictorum) est Deydez
superius nominatum.
Nomen quippe spiritus Mercurii includens est Merhuyez, et sui alti
spiritus Amirez, infimi vero Hytyz, dextri Cehuz, sinistri Deriz, anterioris
Maylez, posterioris autem Dehedyz; et sui motus in celo et progressus
signorum est Mehendiz. Et nomen omnia predicta includens (et est tamquam
radix et genus predictorum) est Merhuyez superius dictum.
Et nomen includens spiritus Lune est Harnuz, sui alti spiritus Hediz, infimi
Marayuz, dextri Meletaz, sinistri Timez, anterioris Hueyz, posterioris vero
Meyneluz; et nomen in suo celo motus et progressus in signis est Dahanuz. Et
quod omnia nomina superius dicta copulat et coniungit (et est tamquam radix
et genus predictorum) est Harnuz superius dictum.
Et predicta narravit Aristoteles in libro preallegato, predictis spiritibus
prefata nomina imponendo, asserendo quod predicti spiritus sunt spiritus
mundi parcium, que sunt sex partes in omnibus septem planetarum
climatibus. Que nomina istorum spirituum sunt quibus orantes planetas uti


pagina successiva »
 
p. 141