BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Picatrix - p. 142

Picatrix


solebant, et ipsis in oracionibus quibus planetas orabant uti consueverunt. Tu
autem diligenter advertas in predictis.
Preterea dixit philosophus quod ab istis spiritibus omnes spiritus potencias
ad hunc modum in climatibus et generacionibus attingentes descendunt. A
predictis quibus oracionibus mirabiles effectus fiunt — ab ipsis divicie et
paupertates emanant; ipsi namque dant, auferunt et divertunt. Et habent
corpora quibus induuntur, et corporantur cum eisdem. Et in suis climatibus
habent homines quibus eorum potencie et spiritus influunt, et concedunt
ipsos in suis scienciis disponendo et in rebus suarum naturarum utendo.
Subsequenter dixit idem philosophus: cum volueris attrahere aliquem
predictorum spirituum planetarum in aliquo climatum, in predictis radicibus
advertas quoniam effectus cuiuslibet planetarum in proprio climate forcius
operatur.
Operacio per Saturnum. Cum autem per Saturnum operari volueris, hoc
facias. Sole in Capricorno et Luna in Sagittario commorante, facias ymaginem
cuius pedes sunt ferrei, ipsamque pannis viridis, nigri et rubei coloris induas.
Postea vadas ad campum, et sub arbore omni odore carente ingrediaris. Et
sacrificium tuum (scilicet vaccam aut vitulum) tecum una cum
suffumigacione ex cerebro gatti nigri, tartago, cicuta, mirra, ypericon
composita portabis. Et dicas: Bedimez, Toz, Eduz, Hayz, Derniz, Tayuz,
Huaruyz, Talhit, Naycahua, Huenadul! Venite, vos spiritus, et vos vestroque
sacrificio presto! Et iterando oracionem redicas continue suffumigando.
Tuam peticionem petas; et complebitur. Predicta vero omnia posuit
Aristoteles in suo libro.
Operacio per Iovem. Cum vero per Iovem volueris operari, in die Iovis sis
operatus, Sole in Sagittario vel Piscibus existente, Luna vero in capite Arietis
(quod est ipsius Solis exaltacio) commorante. Et parabis unam domum
mundam et nitidam et stolis et cortinis et optimis pannis ornatam, que domus
huic operi sit apta. Et in tua manu accipe ferculum maneriei mixture sive
composicionis melle, butiro, oleo nucum et zuccari compositum, ipsumque
liquidum facias et humidum. Postea facias unam artocream (id est turtam)
farina, butiro, lacte, zuccaro et croco delicatissime factam, et ex ipsis quanto
plus poteris facias. Et in capite ipsius domus mensam magnam ponas super
robusta tripedia. Et unum thuribulum ante te ponas ex metallo Iovis
compositum. Et in ipsa mensa muscatum, camphoram ponas et lignum aloes
et alia bene redolencia, et algalia et similia, et unam dosim masticis et
artocream quam fecisti et mixturam quam fecisti, scilicet ex humida et sicca.
Et in medio mense candelam magnam accensam ponas, retro vero ipsius
candele quatuor sportas discoopertas malo granato et carnibus coctis et assatis
arietum, gallinarum et columbarum necnon et ferculis caulium repletas
collocabis. Et in capite cuiuslibet sporte ponas urceum vino repletum et unum


pagina successiva »
 
p. 142