BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Picatrix - p. 146

Picatrix



Capitulum decimum. De demonstracione confectionum spirituum
planetarum et retrahendi damnamenta operum et effectuum, miraculorum
nigromancie et cibariorum, suffumigacionum, unguentorum, odorum
quibus uti debet operator spirituum planetarum; et effectus planetarum
proprios et opera que nisi visu
operantur.


Aristoteles enim in preallegato libro De estemequis, quem Alexandro regi
composuit, recitavit confectiones quatuor lapidum, qui in spiritibus potencias
et effectus mirabiles habent. Quorum primum nominavit Rayetanz. Qui vero
hunc lapidem in annulo castronatum secum portaverit, ab homine vel animali
quocumque existat spiritum habentibus humiliter obedietur; et si cum hoc
lapide aliquam cartam sigillaverit et ipsam regi vel alteri cuicumque
transmiserit homini, cum ab eis vel ab aliquo eorum videbitur, statim
tremescent et eidem obedient, et per ipsum indesinenter implebuntur petita.
Idem facient homines perversi si eodem modo ut supra transmittetur. Hic
vero lapis est rubeus in colore, cuius composicio talis est. Recipe rubinorum 3
ii; terantur et involvantur cum media dragma adamantis plumbo contriti et
almagnicie ana 3 i, sulfuris 3 β, auri 3 ii. Omnia vero predicta incorporentur in
crusibulo et ponantur ad ignem mansuetum, paulatim crescendo quousque
predicta fuerint fusa quoniam rubinus virtute adamantis, et adamas virtute
almagnicie, et almagnicies virtute sulfuris funduntur; et aurum eciam funditur
cum eisdem. Et dum incorporata fuerint bene, crusibulum ab igne removeas
et permittas infrigidari. lnveniesque unum corpus totum mixtum colore
turbido; hunc vero retrahas. Et iterum recipe cerebrum leonis, sepum
leopardi, sanguinem lupi — omnium partes equales. Sepum vero liquefacies,
et ipsum cum cerebro misceas; deinde proice sanguinem super eum, et
disponetur in suo colore pardus. Et caveas ne ipsum manibus tangas, nec tuis
pannis propinquas, et ab eius odore te penitus avertas, quia hoc est venenum
mortiferum in omnibus suis qualitatibus a forma specifica secundum
opinionem Cetratis in somnio. Dum autem quietatur, removeas eum. Et
iterum recipe azernec, croci, sulfuris crocei et rubei ana 3 x. Pulverizentur et
mundentur, et desuper venenum predictum proiciantur. Et statim frangetur
ipsius nocumentum, et totum deliquebitur. Et cum totum fuerit liquefactum
et involutum, in urceo sive in vase parvo ponatur, quod cum terra
aurifabrorum obturetur; ignique apponatur mansueto. Cum autem totum
liquefactum fuerit ut cera, elevetur ab igne et permittatur infrigidari. Deinde
corpus liquefacias primum, cum quo spiritus paulatim componatur quousque
totum incorporetur cum eo et secum uniatur. Quo facto, extrahas ab igne et
infrigidari permittas. Et ex ipso ad tornum lapillos facias rotundos ad


pagina successiva »
 
p. 146