BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Picatrix - p. 16

Picatrix


Ymagines ad generandum pacem et amorem inter duos. Facias duas
ymagines sub ascendente eius interrogacionis. Et fortunabis ascendens et
decimam domum, et removeas infortunas ab ascendente, et ponas dominum
decime domus fortunam et ipsum aspicientem dominum ascendentis de trino
vel sextili aspectu.
Hic autem patefacere intendo aliqua necessaria in aspectibus. Dico enim
quod aspectus trinus est complete dilectionis, cuius racio est quod omne
signum ignee nature aspicit aliud eiusdem nature trino aspectu, et signum
terree nature aspicit aliud eiusdem nature trino aspectu, et similiter
intelligendum est de signis aereis et aquaticis; et ex ipso aspectu completur
perfecta amicicia. Et aspectus sextilis est medie amicicie propter quod signa
isto aspectu se aspiciencia concordantur in naturis activis et non passivis et ista
de causa vocatur aspectus medie amicicie. Et aspectus quartus est medie
inimicicie quia aspiciunt se ex duabus naturis contrariis. Et aspectus oppositus
est perfecte inimicicie eo quod signa se aspiciencia contrariantur ad invicem in
omnibus quatuor qualitatibus naturalibus. Nunc autem redeamus ad nostrum
propositum.
Et dico quod facias secundam ymaginem: si fuerit pro duobus amicis, cuius
ascendens sit undecima prime domus predicte ymaginis prime; et si fuerit vir
et uxor inter quos volueris amiciciam generare, sit ascendens secunde
ymaginis septima domus prime. Et facias quod dominus ascendentis illius qui
querit redire ad amiciciam aspiciat dominum ascendentis alterius bono
aspectu et quod bene recipiatur ab eo bona recepcione. Postea iungas
ymagines et ipsas subterra in loco illius qui querit amiciciam; et erunt amici
abinde ut antea.
Ymago ad amorem inter duos ponendum. Facias duas ymagines
ascendente prima facie Cancri, et Venus in ea, et Luna in prima facie Tauri et in
undecima domo. Et cum ymagines sic feceris, adiungas eas amplexatas ad
invicem et subterra eas in loco alterius eorum. Et diligent se et habebunt
amorem durabilem inter eos. Et istas appellant figuras alteracionis, et de eis
loquitur Ptolomeus in libro Centiloquii verbo 33. Et nos locuti erimus de hoc
in libro quarto huius nostri voluminis; ibi enim explanabimus, si Deus
voluerit.
Ymago ad amorem durabilem. Facias duas ymagines, et ponas fortunam in
ascendente et Lunam in Tauro iunctam Veneri. Et scribas in una ymagine
cifram — videlicet figuram algorismi que talis est: 0–220 vicibus, ipsamque
figuram scribas in alia ymagine 284 vicibus. Et ambas iungas insimul se
amplexantes; et tunc erit completus amor durabilis inter eos.


pagina successiva »
 
p. 16