BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Picatrix - p. 147

Picatrix


magnitudinem optatam, quia Aristoteles Alexandro sic fuit locutus: O
Alexander, scias quod hoc est corpus mirabilia omnia vincens.
Secundus vero lapis Helemetiz nuncupatur. Hic enim lapis contra pluviam,
grandinem et nivem fieri iubetur; cum enim aliquid istorum supervenerit,
hunc lapidem manu tua dextra versus celum eleva, et securus eris a predictis.
Hic vero lapis pardus est in colore; et eius composicio talis est. Recipe ellebori
3 iiii, et ipsum cum alcondiz albo liquefacias ad ignem. Et cum eo sic
liquefacto pone argenti 3 iiii et plumbi 3 iiii. Cum autem omnia insimul
liquefacta fuerint, eleva ab igne et cum spirituum operibus ipsum operare.
Postea accipe ossa manuum et pedum porci, que a carne et nervis sint bene
mundata, eaque in aqua cum sale decoque bene; et cum cocta sufficienter
fuerint, eleva ab igne et siccentur ab aqua. Deinde pulverizentur et [liquefiant]
cum mandragora et calce ana in vase terreo cum terra obturato aurifabrorum
competenter et bene disposito — videlicet, quod in ipso vase ponatur pars una
calcis et mandragore primitus, deinde super illam aliam partem pulveris
ossium successive usque ad capacitatem vasis. Et predicta ad ignem stercorum
per noctem unam liquefiant. Postea predictum vas removeatur ab igne, et
infrigidari permittas. Et predicta pulverizentur, et desuper modicum azernec
rubeum et clarum proiciatur. Deinde iterum terantur cum humano sanguine
ex vena sparso, et per diem integrum terantur; et usui reservabis. Quibus
expletis, primum corpus liquefiat, supra quod proiciatur hoc corpus proxime
tactum paulative quousque ad invicem debite incorporentur. Quo facto, ab
igne removeas, et eum infrigidari permittas, quod in suo colore pardum
invenies. Qui lapis secundum optatam magnitudinem in forma sperica
laboretur ad tornum. Subsequenter in ipso opere cum verbis et operibus que
antea diximus in operibus nature complete laborabis. Dum videris pluviam,
nivem, grandinem et tonitruum in aliquo loco, et ea a te et a loco in quo fueris
volueris removere, ea verba que antea diximus dicas, et ipsum lapidem in tua
dextra manu tenens versus celum erigas; et predicta omnia quiescent. Et hic
lapis est ex potenciis et spiritibus spiritualibus compositus.
Tercius vero lapis nominatur Astamatis. Et dicit Aristoteles quod hic lapis
est ex mirabilibus mundi, videlicet quod qui eum in lite vel in prelio secum
defert a nocumentis, inimicis suisque armis offendibilibus existit securus
ipse videlicet et eius socii. Cuius lapidis composicio talis est. Recipe ferrum
cum sulfure liquefactum — 3 x — ipsumque fundas ad ignem, et in ipso
sulfure album lapidem almagnicie et attincar ponas, omnia bene pulverizata
quousque incorporentur in unum. Et apparebit primitus croceum, postea
album quemadmodum argentum, et eciam pulchrius, et ipsius corpus erit
blandum. Post hoc recipe pinguedinis porci, eiusdem cerebri ana. Liquefiant


pagina successiva »
 
p. 147