BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


insimul, et cum sanguine corvi nigri misceantur; et infrigidari permittas, et ad
modum coaguli coagulabitur. Et deinde recipe lapidis almagnicie 3 iiii,
adamantis combusti 3β, azernec rubei et clari 3 ii, sulfuris crocei 3 iiii; terantur
omnia insimul in unum et pulverizentur, quorum pulvis supra corpus
predictum superius coagulatum proiciatur. Et omnia in vase terreo eidem
capacitati congruo apponantur, et cum terra aurifabrorum eius os optime
claudatur. Sic aptum ponatur ad ignem, et liquefiat totum ut cera. Postea
removeatur ab igne, et infrigidari permittas. Coagulabitur enim et ad instar
lapidis efficietur; ipsumque reserva. Deinde recipe ferri modo predicto
laborati 3 x, auri, argenti eris ana 3 i. Ponantur ad ignem et fundantur
quousque optime misceantur. Hoc facto, proicias aliud corpus quod statim
fecisti super eum paulatim quousque incorporentur in ipso; et purificetur ad
ignem. Succiditates vero corporum depurabuntur, et hi copulabuntur ad
invicem et lubrici valde efficientur. Cum autem ista taliter esse dinosceris,
removeantur ab igne et infrigidari permittantur. Et ea corpora invenies in
unum unita et aliquantulum blanda. Ex quo lapillos rotundos ad
magnitudinem optatam torno laborabis, in quibus per tres dies cum verbis
que antea diximus laborabis. Hunc vero lapidem reservabis ipsumque tecum
portabis in bello, et ab omnibus armis inimicorum ferreis tutus efficieris — tu
et omnes tecum existentes quousque predictum lapidem tecum habueris.
Quartus autem lapis Handemotuz appellatur. Dixit enim Aristoteles quod
hic lapis ad amorem mulierum tollendum existit, compositus videlicet
militibus et hominibus armigeris eo quod, quando in bellis se debent misceri,
si cum mulieribus se commiscerint, eorum corpora magis debilia efficiuntur,
et per consequens facilius devincuntur. Hic vero lapis est colore albus. Cuius
composicio talis est. Recipe plumbi 3 x, eris, ferri cum sulfure albo liquefacti
ana 3 i, argenti 3 β. Liquefiant es, ferrum et argentum simul in unum. Postea
super ipsa plumbum proiciatur. Et dum omnia simul fuerint incorporata,
recipe lapidis almagnicie, adamantis, sulfuris crocei ana 3 β, azernec rubei 3 ii.
Pulverizentur omnia, et super corpora fusa pulverem proice quousque omnia
insimul imbibantur. Deinde ipsum ab igne eleva, et reserva. Postmodum
facias spiritum isto modo. Recipe sepi de algazel, medulle sive cerebri equi
ana. Sepum liquefacias, et eum misceas cum cerebro vel cum medulla.
Desuper ea sanguinem passerum quousque coaguletur proice. Postea recipe
de ossibus porcinis 3 i, et ea optime cum aliquantulo attincar et almagnicie 3 β,
sulfuris crocei 3 i, azernec rubei 3 i β pulveriza, et omnia insimul mole, et super
dictam medullam et sepum iam dictum proice. Et pone super ignem
quousque totum insimul liquefiat. Deinde ab igne eleva, et ipsum infrigidari
permittas. Quo infrigidato, accipe corpora que prius fecisti, et super ignem
liquefacias ipsa. Et super ea medicinam dictam paulatim proice usque quo
totam eam bibant; et omnia fiant labencia. Deinde ipsum ab igne eleva, et


pagina successiva »
 
p. 148