BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Picatrix - p. 149

Picatrix


permittas infrigidari; fiatque lapis, quem super tornum spericum facias et
equalem. Postea cum verbis que antea diximus per triduum labora. Deinde
facias duas ymagines eris, scilicet in forma viri unam et aliam mulieris; in
ymagine viri lapidem ponas. Et iste ymagines cum spatulis ad invicem
ponantur. Et accipe acum ferream, et dicas super eam ter verba que antea
diximus. Hoc expleto, affigas ipsam in pectore ymaginis mulieris quousque
ipsa ymago tota perforetur versus spatulas; et in ymagine viri taliter
imprimatur ut ipse ymagines ad invicem firmentur. Et ipsas ymagines sic
aptatas in archam ferream ponas bene clausam, et super ipsam per diem et
noctem dicas verba que diximus supra. Ipsamque tecum tenebis, quia tu et
omnes tui socii et milites a libidine mulierum erunt penitus remoti.
Predicta autem omnia narrat Aristoteles in preallegato libro Astemequis.
Quod commixtiones predictorum lapidum sunt venena mortifera, qui
predicta erit facturus diligenter ab eorum tactu et odore avertat. Huius autem
veneni remedium per quod predicta possunt absque metu fieri tale est. Recipe
ligni aloes, granorum myrti, granorum mandragore, granorum alben ana 3 ii,
muscati 3 β, agni casti, passularum mundatarum, sandali albi ana 3 i.
Misceantur omnia, et optime pulverizentur et cum succo myrti
incorporentur; et fiant pillule, quas siccare permittas. Quicumque vero
predictos lapides componere voluerit qui sunt venena mortifera, accipiat ex
istis pillulis, et ex eis in suis naribus, auribus et ore apponat; et totum eius
vultum panno cooperiat dum predicta pulverizantur et operantur. Preterea
indigent alio remedio ad conservacionem manuum, quod tale est. Recipe
granorum lauri et granorum nucleorum basilice ana, balsami, sanguinis
leporis ana partes iiii. Terenda terantur, et incorporentur cum balsamo et
sanguine leporis. Hanc vero medicinam semper in omnibus operibus
predictorum tecum habeas, et manus operantis in predictis laves ex ea; et
operabitur secure et absque periculo.
Et idem Aristoteles in predicto libro ait quod spiritus operantibus predicta
offendunt aliquando eorum naturas damnando. Et cum ab hac infirmitate eos
volueris liberare ut sua natura ad debitam qualitatem reducatur, eis
infrascriptam medicinam dabis in potu. Recipe sanguinis humani 3 β, et ipsum
incorpora cum oleo amigdalarum dulcium 3 iiii, medulle sive cerebri leporis 3
ii; et cum urine asini 3 i misceantur. Et predicta insimul uniantur; et per
singulos dies ieiuno stomacho usque ad dies 9 pacienci dabis in potu. Hac vero
medicina curabuntur, et eorum nature rectificabuntur, et spiritus septem
planetarum mali separabuntur ab eis, cuiuscumque maneriei existant, eorum
complexione naturali in suo robore permanente.


pagina successiva »
 
p. 149