BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Picatrix - p. 161

Picatrix


inunxerit cum predicto, in forma ipsius animalis astantibus apparebit. Et hoc
potest fieri de capitibus diversorum animalium, et similiter apparebit
diversorum animalium.
Ad sensus et cogitaciones perdendum. Recipe caput hominis nuper
incisum, et ipsum in olla magna colloces; et eius splenem, cor et epar secum
ponas. Deinde in eadem pone capita infrascriptorum animalium, videlicet
gatti, vulpis, simie, galli, upupe, corvi, milvi, vespertilionis, anseris,
hirundinis, testudinis, bubonis. Postea omnia predicta in olla cooperiantur
oleo, cuius os optime cum luto obturetur; ipsamque super ignem
mansuetum ponas, in quo per tres dies et totidem noctes continue morari
permittas. Postea ab igne deponatur, et infrigidari permittas. Et predicta
vultu cooperto colabis. Deinde in olla reservabis. Postea recipe ossa capitum
predictorum, que in aliqua alia olla comburantur quousque in pulverem sint
redacta, cum quo pulvere semen iusquiami nigri, nucis scialte misceantur; et
tecum ad usum reservabis. Cum autem predicta volueris operari, ex ipso
pulvere cui volueris dabis in cibo vel in potu, et ex ipso oleo tria lumina
accendas; et que affectasti videbis. <Ad apparendum mirabilia in figura.>
Recipe ex oleo predicto, et tuam faciem ungas cum eo. Et ingrediaris
domum predictis luminibus illuminatam; apparebis enim astantibus quasi
monstrum in natura.
Ad sensum et memoriam amittendam. Recipe cerebri asturis, cerebri
muris, cerebri gatti ana 3 ii, sulfuris, mirre ana 3β. Misceantur omnia, et
dimittantur quousque sint putrefacta. Et cum volueris operari, recipe ex eo
3 β, stercoris gruis tantumdem; misceantur in unum, et in ignem proiciatur ut
eius fumus elevetur. Et qui ipsum fumum per nares susceperit, demoniabitur,
et sensum et memoriam amittet, et in quo loco fuerit cognoscere non valebit.
Multa alia mirabilia que fiunt ex corpore hominis. In quodam libro a
sapiente Geber edito inveni multa mirabilia que fiunt ex corpore hominis. Qui
sic dicit. Ego Geber vidi elementa que faciebant labores suos quando erant
composita; simplicia autem nihil operabantur <nisi> quia erant existencia in se.
Sed quando ad invicem coniungebantur ita quod omnia quatuor convenirent,
vidi quod creabant et faciebant nasci, crescere et vivere. Et quando unum ex
illis quatuor deerat, vidi quod faciebant mori, desiccari ac corrumpi. Ego
incipio in homine, et de capite primo.
Et dico quod cerebrum illius valet illis qui amiserunt memoriam si de
cerebro illorum comederint.
Craneum combustum et bibitum cum syrupo de squilla per novem dies
sanat epilenticos.


pagina successiva »
 
p. 161