BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


durabilis et alta nuncupatur. Et omnis materia que ab aliquo quinque sensuum
dignoscitur est media inter materiam simplicem et spiritualem et inter
materiam compositam et corporalem. Et ideo corporalis corporibus attinetur
et cum eis ingreditur per motum temporis et coloris, et spiritualis remanet
cum lumine et spiritibus altis, et cum eisdem durat per infinita secula. Tu
autem qui in hoc libro studere proponis considera quomodo tuam animam
reducere possis ad gradus et cognicionem spirituum beatorum; quod quidem
facies si in omnibus tuis operibus partem spiritualem prosequi conaberis qua
cognicione eris differens a brutis.
Sapientes autem in proprietatibus sensus et eius divisionibus sunt discordes.
Hoc enim nomen — sensus vel intellectus — pro quatuor exprimitur ab
eisdem si[n]gillatim. Quorum primum pro racione nuncupatur qua homo ab
aliis animalibus separatur dispositus ad recipiendum sciencias et industrias
magistrorum secretas que indigent sensu et discrecione; et huius proprietas
disponitur cum acquisicionibus scienciarum. Et ex hoc apparet quod est
lumen divinum a Deo cordibus infusum, quo erit dispositus ad videndum et
intelligendum encia prout sunt. Et hec est opinio unius partis sapientum
loquencium in predictis. Et ideo dixit Sesudalis quod hoc nomen — homo —
est equivocum, videlicet hominum intellectu vigencium et hominum
intellectu carencium.
Secunda opinio. Sensus est in scienciis notis et apparentibus ad sensum, ut
in pueris qui secreta nature minime percipere possunt, sed ea que a natura
quasi naturaliter conceduntur apprehendunt, sicuti in numeris quibus
dignoscunt duo plus uno esse et quod duo corpora non possunt esse simul in
eodem loco, et unum corpus impossibile est in diversis partibus sub eodem
tempore permanere. Et una pars sapientum de predictis loquencium — hanc
opinionem negantes patere asserebant.
Tercia opinio. Sensus secundum aliam opinionem antiquorum sapientum
consistit in his que per experienciam longinquam comprobantur. Tali
cognicione vel sensu carentes, imbecilles, fatui, ceci et stulti debent merito
appellari.
Quarta opinio. Sensus secundum alios consistit in cognicionibus
naturalibus quibus cognoscuntur profunditates rerum eternalium, mundana
corruptibilia vilipendendo. Et cum in aliquo homine predicta reperiuntur,
talem sensatum appellamus eo quod naturam bestialem superat et vincit, et
spiritualibus et eternis assimilatur. Et hec est proprietas qua homo ab aliis
animalibus separatur. Idcirco duo priores sunt naturales et duo posteriores
studiis et scienciis acquiruntur. Et ideo dixit sapiens: Video quod sensus est
bipartitus, naturalis scilicet et acquisitus. Acquisitus vero nullo modo haberi


pagina successiva »
 
p. 176