BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


autem te abscondere volueris et a nemine videri, recipe ex eius sanguine cum
felle mixto ut supra in hora Lune, et ex eo unge faciem tuam; et verba Lune
supradicta dicere non taceas quia dum ea dixeris ab aliorum visione privatus
totaliter efficieris, et ex hoc facere poteris quod affectas. Cum vero videri
volueris et te palam eis facere, desine dicere dicta verba et ablue faciem tuam,
ungeque eam ex cerebro capitis leporis supradicti, et dicas: Tu, spiritus Lune,
discooperias me et hominibus me apparere facias. Tunc autem videbunt te
omnes. Et hoc ex operibus Lune existit et ex magnis secretis et profunditatibus
istius sciencie reputatur.

Capitulum quartum. In quo loquitur de ymaginibus et racionibus que
nimis adiuvant hanc scienciam.


Cuncta vero que hactenus in hoc libro nostro fuimus recitati ex dictis
sapientum antiquorum eorundemque libris in ista sciencia et opere
loquentibus extraximus ab eisdem. Qui autem hunc librum legerit ipsumque
perfecte aspexerit et ea que usque nunc diximus intellexerit diligenter
cognoscet et sciet laborem quem in istius libri ex diversorum librorum dictis
istius sciencie tractantibus compilacione, et que sunt istorum operum radices,
habuimus. Unum quidem ex istius sciencie libris perfectum invenimus
volumen, quod a Mercurio sapiente Babilonie extitit conditum; in quo
quidem amphorismorum liber qui Secretum secretorum nuncupabatur erat.
Et ab ipso 45 elegimus amphorismos qui in hac sciencia et opere utiles non
modicum reputantur.
Quorum primus est: Si operaberis ex pertinentibus illius planete et ex his
que sunt ipsius nature cum quo operari volueris, et eciam ab eisdem non
recedas, maximum quidem adiutorium in fortitudinem, virtutem et
potenciam illius planete attrahendo habebis.
2: Petas Soli ut timearis et gloriam habeas, principium exercituum, altum
cor, regimen magnatum, destructionem regum et accensionem ignis et
virtutem tenebris lumen inferre.
3: Petas Lune agilitatem motuum, cursus aquarum, virtutem patefaciendi
secreta, ignem extinguendi, agibilia minuendi necnon et separandi opiniones
unitas.
4: Petas Saturno attardacionem motuum, celamentum puritatum,
civitatum destructionem, corda humiliare et aquas quietare.
5: Petas Iovi cumulacionem diviciarum, somniorum ornacionem,
ociositatem fugiendi tristicias, labores et lites derelinquendi, itinera tam per
mare quam per terram secure permeare.


pagina successiva »
 
p. 190