BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


contradicencia occultentur. Scias enim quod si in construendo ymaginem non
observaveris supradicta, ipsius effectus non complebuntur.
Geber autem Abenhayen in hac sciencia loquendo dixit: opus ymaginis
simile est effectui nature, nec nisi pertinencia stellis ex animalibus, arboribus
et lapidibus sciendo, planetarum et stellarum fixarum necnon et signorum ad
terrena loca cognoscendo aspectus et in astronomie sciencia motus celorum,
domus et exaltaciones planetarum, longitudines, latitudines eorum,
mansiones Lune, locorum terre naturas eiusque aquas, terras, pluvias, nives et
earum terras, maria, tempora, et in quo loco a linea distant equinoctiali, et ex
quibus animalibus magis generantur ibidem, et in quibus effectus quorundam
animalium tam reptilium quam aliorum magis permanent, et tempora quibus
ex dictis animalibus non generantur in eis et quibus generantur, cum scire
necesse est; in constructione quidem ymaginum supradicta scienti leve erit
opus quia ei quicquam non erit difficile. In constructione vero supradictarum
naturarum (scilicet in opere ymaginum) firmius in lapidibus quam arboribus
et animalibus reputantur eo quod arbores leviter comburuntur et animalia
putrefiunt. Effectus quidem animalium duo sunt — unus scilicet ad
lucrandum et tirandum et alius ad proiciendum et fugandum. Et tempora
eciam in istis duo sunt tempora et motus duo motus — scilicet tempus
accipiendi et lucrandi et tempus proiciendi et fugandi. Hoc in capitulis
opposicionum graduum reputatur. In lapidibus vero quoddam maximum
latet secretum, videlicet: quando aliquod animal — scilicet, quod fugare
volueris — in sua natura fuerit calidum, lapis frigidus esse debet; et si animal
humidum fuerit, lapis vero siccus; et e contrario. Ex hoc autem
comprehenditur quod si bivoras et vespas fugare volueris, opus in lapide de
alaquech et in adamante et similibus fieri iubetur; sed si in eorum naturis
frigida fuerint sicuti sunt scorpiones, cimices, musce, pediculi et his similia,
operare in lapide calido ut sunt lapis dehenech et cristalli et cum ere et auro et
similibus. Hoc enim in operibus fiat ad fugandum. Opera vero que ad
tirandum et lucrandum fieri debent in convenientibus et pertinentibus
quemadmodum in operibus bivorarum, ut eam in auro aut ere et his similibus
facias. Totum hoc propter convenienciam complexionum, directiones
motuum, diversitates coniunctionum et motuum insimul coniunctorum et
substancie motuum accidit; figure enim et forme in forma et figura illius
animalis pro quo fit esse debent, ut figura muris in figura muris, et figura
colubri in figura colubri, et figura scorpionis in figura scorpionis. Dico enim
tibi quod, si quantitas lapidis in quo ymago componitur fuerit magna
(videlicet, ab una uncia usque ad unam libram), eius virtus et potencia hinc ad
centum leucas attingere potest. Hoc autem contingit eo quod res composita in


pagina successiva »
 
p. 196