BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Sap » Picatrix - p. 197

Picatrix


sua figura natura <eo quod leuca> motum nullum habet et effectum nisi
solummodo suum locum terminare, sed non secundum substancias et
naturalia corpora. Spiritus enim ampliora loca habent corporibus paucorum
spirituum.
Plato vero sic ait: Corpora spiritibus sunt contraria quia ex vita unius
contingit sustentacio alterius. Et subdit: Debetis vos finem vestrorum
corporum sustinere propter vitam vestrorum spirituum, videlicet quod
corpora spirituum sunt ancille et eis in eorum generacionibus et cunctis suis
operibus serviunt. Nolite enim vestros spiritus vestris corporibus servientes
ullo modo nec interficere mortuum propter vitam viventis nec interficere
vivum amore defuncti.
Et iterum quesiverunt ab eodem: Quare letantur spiritus motu cordarum?
Quibus respondit: Quoniam natura suis potenciis racionabilem spiritum
movet et animal[em] propter similitudinem manifestam nature illius quod est
secundum corpus; sic est erga spiritum ordinis amicicie, amoris et victorie.
Postea aliquando partes divisas coniungit et partes coniunctas aliquando
dividit. Postea quando natura motu coniuncto movetur (volo dicere
coniunctionem parcium), tunc duo spiritus iunguntur in amore spirituali
proprio; et unitur cum intellectu racionabili. Et spiritualis est primus, qua de
causa eius mundum videt; et sic purus et simplex efficitur. Cum autem motu
disgregato movetur, sibi ipsi spiritum attrahit animalem et ad amiciciam
pervenit corporalem. Et sic in terminacione victorie spiritus racionabilis
gaudet et regnat propter similitudinem subtilitatis, que ex parte ordinamenti
racionabilis affectatur. Gaudet similiter spiritus animalis propter partes et
cordas divisas secundum similitudinem a partibus nature divisam. Et hoc est
quoniam spiritus habet in se formas mirabiles quas spiritus attrahere erga
naturam non potest; deinde motor nature iuvat in sui substancia corporis
(volo dicere corpora cordarum et eorum pondera), et tunc letatur spiritus
motu illarum figurarum que racione attrahi non possunt. Et eas attraxit
spiritus per figuras et motus subtiles et visiones oculi et aliorum membrorum
corporis. Tu autem qui in hac sciencia proponis laborare assuefacias tuum
spiritum et cogitaciones in rebus quas isti homines exercebant, et cum tuo
spiritu taliter pugna ut attingas ea que attigerunt predicti. Sapientes vero
antiqui in vigilando et dormiendo versus spiritus sic dicentes docebant:
Assuefacite enim vestros spiritus in visionibus quia vobis occurrere potuerunt
multa et ea in somnis lucrari que vigilando attingere poteritis minime. Hoc
autem sic intelligitur in tempore quo sensus manifesti vigilant, sensus
absconditi debilitantur nec suos valent complere effectus. In tempore vero
quo sensus manifesti quiescunt et nil operantur, tunc sensus absconditi


pagina successiva »
 
p. 197