BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix



Capitulum septimum. De his que ex arte nigromancie inventa sunt in libro
De agricultura Caldea, quem Abubaer Abenvaxie de lingua Caldeorum
transtulit in Arabicum.


In libro vero De agricultura Caldea, quem Abubaer Abenvaxie de
Caldeorum idiomate transtulit in Arabicum, multa artis nigromancie opera et
quamplures istius maneriei naturas invenimus quas in hoc loco sumus dicturi.
In quadam enim illius libri pagina recitatur quod quidam ortulanus, dum in
orto sub quadam arbore lauri nocte dormiret, dictam arborem loquentem
audivit et dicentem: O homo, aspice in hoc tuo orto si arborem que meam
pulchritudinem meamque bonitatem excedat inveneris; etenim nullus
inventus est qui dicere valeat arborem meliorem, pulchriorem et
honorabiliorem et preciosiorem me se invenisse. Cui ortulanus respondit:
Cur talia dicis et mihi quid significant dicito. At illa arbor ait: Ut me agnoscas
talia tibi assero atque inter arbores alias me honores. Scias autem quod
honorem habeo et preciata sum a Iove, qui me diligit et honorat. Idcirco tibi
dico ut pre ceteris arboribus me honores et in opportuno tempore me adores;
nam opus mirabile et de cetero opportunum (maximasque utilitates inde
consecuturus es) tibi ostendam. Igitur surgas media nocte in tuisque manibus
oleum de glandine deferens; tuam autem faciem ungas ex eo. Deinde caput
tuum versus celum Iovem aspiciendo erigas, et dicas: O Iupiter, qui es
fortunarum fortuna! Rogo te precio et honore quos erga te habet hec arbor
lauri ut mihi vitam hinc ad annos quindecim subsequentes concedas venturos.
Cum autem hoc feceris, usque ad predictum tempus de vita securus
permanebis. In veritate quidem dico tibi quod, si predictum feceris opus,
veridicum reperies nec deficiet; et hoc modo temet ipsum iuvabis. Quo opere
discernere poteris honorem et amorem quos cum Iove habeo, et qualiter me
diligit et licetur.
In preallegato quippe libro dum de huius arboris proprietate fuit locutus sic
ait: Dixit Adam propheta quod si acceperis grana xiiii fructuum arboris lauri
que optime sicca pulverizabis, quorum pulverem in scutella mundissima cum
aceto vini posueris, quem verberabis cum baculo arboris fici — quem autem
demoniacum esse volueris, sibi ex hoc pulvere dabis in potu. Nam fortissime
videbitur a demone vexari, nec aliquis quid hoc sit percipere valebit. Cura: da
ei tres ravanos medianos cum omnibus ipsorum foliis ita quod ex eis non
aliquid relinquetur; et cum ipsius stomachum attigerint, ibidem modicum
permanendo, liberabitur a predictis.
Experitur insuper ibidem de hac arbore lauri quod, si ex ipsius lauri foliis
acceperis, propriis manibus elevando et antequam ad terram attigant, post


pagina successiva »
 
p. 205