BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Medea » Picatrix - p. 206

Picatrix


aures tuas posueris — dum enim ipse ibidem permanserint, numquam eris
ebrietate stimulatus nec caput dolebis quantumcumque vinum potaveris
purum.
De hac vero arbore in eodem dicitur libro: Recipe ex foliis lauri, calcanti sive
vitrioli ana lb. i; pulverizentur insimul et cum aceto forti incorporentur. Ex
quo tuas manus perungas, qua unctione facta ferrum ignitum manibus capere
poteris omni lesione remota.
Et iterum in prefato libro sic ait: Si quis ex ramis arboris fraxini acceperit et
cum suis coxerit foliis, omnes cimices que ibidem fuerint congregabuntur ad
eam.
Recitat enim Abenvasia quod sapientes nigromancie dixerunt quod lac
arborum et earum pinguedo et olea earundem — omnia predicta cuiuscumque
arboris existant, si ipsis verbis et operibus operatur, leviter virtutem spiritus et
opera recipiunt. Lac vero est magis dispositum omnibus aliis in recepcione;
quapropter sunt aliqui qui lac arboris verbis et operibus operantes ipsumque
sic verbis alteratum dando alicui in potu destruunt et damnant corda
sapientum et corpora.
Quidam autem ex sapientibus dixerunt quod myrtus habet potenciam
opera magica extollendi dum cum aliis miscetur. Sapientes enim Caldeorum
asserunt quod laboratores istius arboris ex suis radicibus in loco in quo
nascuntur faciunt figuras animalium diversas, asserentes hanc esse radicem
operis magice non modicam quoniam ex hoc fiunt effectus et spiritus unius
hominis ad ipsam aspiciendo et ipsius proprie forme existendo, figurata et in
ea similitudine posita. Et iterum dicunt quod accipiunt ex ramis istius arboris
in nativitate alicuius, ex quibus ymaginem hominis vel mulieris faciunt, in
ipsa scribendo illius nomen pro quo ymago predicta construitur. Et ex ipsis
aliam faciunt figuram — videlicet leonis, serpentis, scorpionis vel alterius
cuiuscumque venenosi animalis — cum alia forma predicta mixtam vel super
ipsam positam; et quod predicta in terminato et opportuno tempore faciunt,
dum planete et stelle fixe ad predicta exequenda sunt debite situati. Ille vero
pro quo ista fuerint taliter operata illico infirmabitur et ab aliquo demone
crudeliter affligi videbitur, sensum amittendo et alias infirmitates
consequendo diversas.
Et in eodem Agriculture Caldeorum reperitur libro quod hec arbor se
ipsam collaudat super alias arbores, dicendo: Ego arbor auri, meusque color
assimilatur eidem; et per me liberantur homines ex xcviii infirmitatibus et
curantur. Meumque oleum cor fortificat, gingivas abstergit; et ex ipso spiritus
letatur; et non est aliud oleum hoc faciens preter meum. Ego sum arbor


pagina successiva »
 
p. 206