BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


benedicta. Quicumque ex meis ramis vel foliis vel fructu acceperit et in sua
posuerit [domo] non pacietur malam miseriam nec cogitaciones tristes, et per
totum ipsius anni circulum cum tota sua societate intrepidus vivet et alacer.
Ego insuper sum arbor benedicta; nam qui me mane oriente Sole aspexerit in
suisque manibus me secum portaverit ipso die letabitur et gaudebit. Ego enim
sum arbor Saturni, planete ponderosi; ego sum arbor nominis maioris et
magni Saturni; ego sum arbor qua tristantes gaudent; ego sum que ab
infortunato removeo infortunam; ego sum qua deserta populantur loca, et per
me clima de Feniz et Nigrorum fecundatur. Ego habeo ex diebus primum, et
ex planetis alciorem et magis honoratum, et ex civitatibus antiquiores, et ex
castris forciora et durabiliora, et ex fluminibus maiora et longiora, et ex
ventibus frigidiores, et ex partibus clariores, et ex celis alcius, et ex arboribus
longiores, et ex qualitatibus nobiliorem obtineo, et ex reliquis alciorem.
Post hoc autem quidam sapiens nomine Zeherith, qui fuit unus ex tribus
Librum agriculture Caldee componentibus, sic ait: Si quis die primo mensis
lunaris et hora prima eiusdem diei ramos cum foliis viridibus et absque aliquo
folio croceo olivarum acceperit, quos ad domum suam portaverit, et ipsos
usque ad principium subsequentis Lune reservaverit, in primo vero sequentis
Lune alios ut primitus acceperit ramos ad suamque domum ut prius
apportaverit, quos reservaverit in loco ubi sunt primi, tunc vero primos
accipiat et ipsos comburens, se ex calore predictorum carbonum calefaciendo,
retrahetur ab omnibus malis et impedimentis Saturni, ab ipsisque totaliter
liberabitur, et alacer in suo spiritu in suisque qualitatibus fiet continue et
gaudens, et numquam tristabitur nec condoletur, et in suis effectibus
lucrabitur, et fortunatus existet, et erit boni esse nec nisi in senectute morietur.
Et iterum ait: Si quis ramis olivarum supradictis palmarum ramos miscuerit ut
prediximus operando, cuncti in domo illa morantes in eorum corporibus
usque ad mortem sani existent, et ab eis infirmitates frigide cuncte recedent; et
eorum lumen et visus oculorum augmentabitur si omni die supradictos ramos
intuerit.
Quisquis ex ossibus olive novem acceperit, et ipsa purgaverit ab omni
exteriori sordicie, eaque perforaverit, et infilans ipsa filo serico nigro et
forti suspenderit ea cum dicto filo ad collum cuiuslibet animalis, tale animal nil
timebit in nocte eciam solum permeando, et erit alacre, et placabile fiet
hominibus. Quod si aliquis homo fuerit timidus, portans ad collum
supradicta, ab eodem timor recedet; quod si fuerit bavosus, extollentur bave
et boni fient solacii; quod si male fuerit cogitacionis, talia ab eo fugient et bone
cogitaciones in omnibus existent.


pagina successiva »
 
p. 207