BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


rebus addantur alie quatuor, que sunt iste: scilicet, mandragora, semen
lactuce silvestris, papaveris nigri et semen iusquiami, cuicumque ex istis
compositis dederis, inebriabitur et sensum amittet totusque erit mente
alienatus. Abenvasia enim loquens in predictis precepit ut hec confectio sit
secreta nec alicui homini malo reveletur.
Hic enim in Agricultura Caldea loquens de quadam herba dixit quod in ipsa
multe proprietates mirabiles existunt — videlicet, quod si ex ea manipulum
unum posueris in pelvi et in ipsa posueris serpentes, elevabuntur in altum
super caudas eorum ac si saltare vellent; quod si hanc herbam iuxta speculum
posueris stando ad Solem, comburetur.
Ad sanandum morpheam. Cum Sol oritur, accipe in principio morphee
fabas quantumcumque poteris cum manu, et dicas: Te Solem, dominum
preciosum et altum, rogo ut a me hanc morpheam auferas, et a meo corpore
evanescere facias et a meo pectore vel a quocumque loco in quo fuerit. Et cum
hoc dixeris, post spatulas tuas proice unum granum ex predictis; et sic predicta
reiterando et proiciendo ut supra facias usque ad consumpcionem fabarum. Et
predicta fiant per septem dies continuos, et hoc cum Luna fuerit lumine
diminuta.
Ad capiendum aves. Recipe fabas et lolium, ponanturque in vino ad
humectandum per diem et noctem; postea auferantur et ponantur in loco
transitus gruum, corvorum et aliarum avium ut ex eis comedere possint.
Comedentes vero ex eis quasi mortui cadent ad terram.
Ad porros auferendum. Numera prius quot sunt numero, et tot cicera
accipias numero. Et dum Luna iungitur Soli secundum verum motum,
calefacias dicta cicera aliquantulum ad ignem. Deinde super unumquemque
porrum ponas unum ex dictis ciceribus, ibi modicum dimittendo; postea
eleventur ab eisdem et in panno nigro ponantur et filo ligentur. Et erigas te
super locum altum, et ipsa cicera post tergum proicias; et domum revertaris
absque aliqua retrogradacione versus cicera vel aspectu.
Ad separandum duos ab invicem. Grana vero cuiusdam arboris que
sebestan nuncupatur multas proprietates habent in operibus nigromancie,
ex quibus opera fiunt ad duos ab invicem separandos et inter eos discordiam et
inimiciciam eciam ponendum; cuius etenim proprietas est amicicias separandi
et similiter in alterius voluntate ut mala aliis inferat generandi. Hec autem
arbor lauro assimilatur. Hucusque locutus est Zeherith sapiens.
Abenvasia vero recitat quod omnes Caldei tam magni quam parvi et tam
viri quam mulieres in prima nocte mensis Marcii ponebant in lecto sub eorum


pagina successiva »
 
p. 213