BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Picatrix - p. 23

Picatrix


Sagittario, vel Cancro et Luna cum eo. Et e converso facias ymaginem ad
mala, scilicet Luna existente in mansione infortunata et cum planetis
infortunatis vel aspiciente eos ex 4 aspectu vel opposito. Et quando sic feceris,
adimplebitur opus tuum in omnibus que volueris. Et nota quod opera
ymaginum nocturna sunt meliora diurnis in omnibus supradictis.
Et illud quod est necessarium in dictis operibus et sine quo aliquid complere
non possumus est adiungere totam voluntatem et credulitatem operi taliter
quod virtus spiritus cum virtute celi iungatur; et tunc omnia complebuntur
cum effectu. Plato dixit in Libro amphorismorum: quando enim loquentis
verbum cum intencione et credencia concordat, qui audit movetur; et e
converso si contrarium feceris. Et hec radix est iungendi voluntatem cum
credencia in oracionibus, et hoc est primum in petendo ea que petere volumus
a domino quando orare debemus.
Et iterum necessario oportet ut istorum operum operacio lateat hominibus
et lumini Solis nec operetur in loco in quo ingrediatur Sol, et quod aliquis
nullam noticiam habeat de suis operibus nisi esset fidelis in sui amicicia et
credens in opere, nec sit derisor nec incredulus in operibus et potenciis
spirituum celi et suarum potenciarum que sunt potentes in hoc mundo, et
quod opera fiunt ex eis spiritibus. Et ad verificandum quod dixit Thebit ben
Corat in libro quem composuit De ymaginibus, qui sic ait: sciencia
ymaginum est nobilior pars astronomie. Et subdit: corpus caret vita deficiente
spiritu. Et hoc dixit propter ymagines que non fiunt temporibus congruis et
opportunis, que non erant apte ad recipiendum spiritus planetarum, et tunc
erunt similes corporibus mortuis in quibus non est spiritus. Et quando fiunt
congruis temporibus debitis et opportunis, recipiunt spiritus et infusiones
virium planetarum et erunt similes corporibus viventibus ex quibus postea
sequunter mirabiles effectus.
Aristoteles dixit in suis libris ymaginum: melius et alcius quod habeant
ymagines ex 7 planetis provenit, et durabilius est quando aspicit fortuna. Vult
enim dicere protrahendo spiritus et virtutes celi in terra. Et iterum dixit quod
sunt nomina spirituum que, quando quis ea invocat et ipsos trahere voluerit
spiritus, quod descendant, et eorum virtutes in sua hora interficiant illum nisi
fuerit bene instructus et sapiens in natura illius spiritus et planete illi operi
congruentis ad trahendum ipsum, et quod recipiat eum ad corpus.
Et per hunc modum est illud quod referunt illi qui operantur nomine
maiori, qui dicunt se mutare virtute eorum res a naturis propriis, et faciunt
mirabilia in mundo; et maior pars illorum qui operati sunt nomine predicto in
hoc sunt discordati. Et ego feci unum librum istius nominis et quomodo


pagina successiva »
 
p. 23