BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


capitibus peciam unam casei et quatuor dactilos et grana vii passularum et
parum salis in panno aptatum. Et dicebant quod vetula quedam que
pedissequa Veneris dicebatur nocte illa omnes in suo lecto perquirendo ibat et
ipsorum ventres palpando, et sub eorum capitibus aspiciebat. Et cum eius
ventrem inveniebat vacuum et sub eius capite ista non inveniebat (scilicet
illam porcionem casei, dactilos nec passulas, ut dictum est supra), statim
orabat Veneri ut talis homo toto illo anno infirmaretur et detrimentum in suis
operibus hinc ad sequentem annum sustineret. Cuncti autem Babilonici nullo
deficiente operabantur predicta.
Dixit eciam quod potencia Saturni et Martis iunguntur in quodam fructu
simili meloni, quod batecas nuncupatur; et eo in operibus mathematicis
operatores utuntur. Iterum ait: Si quis ex ipsius batecas semine in craneo
hominis posuerit, et sepelierit ipsa, et terra optime cooperuerit, et ea aqua
rigaverit, ex illis citrulli nascentur. Et qui hos citrullos comederit, in suo
vigore, in sua memoria, in suo intellectu augmentabitur. Et si hoc semen in
craneo asini posueris, et sepelieris ea, et rigaveris aqua ut supra, nascentur ibi
citrulli quos qui comederit erit insipiens, stultus, et eius vigorem, audaciam et
intellectum amittet. Et in eodem libro habetur quod Caldei operantur radices
istius herbe in uno et eius folia in alio necnon et fustes adhuc in alio et eius
semina similiter in alio, et omnia insimul iuncta operantur eciam in alio; et
sunt in ea effectus mirabiles et formosi in arte nigromancie. Et hoc quidem
contingit propter eius repentem attracturam et levem recepcionem naturarum
rerum ipsarum positarum in eadem. Et quando miscetur in cerebro hominis,
ipsam comedentis facit mirabilia. Preterea dicitur in eodem libro quod, si
semen ipsius in capite et ventre alicuius animalis repositum fuerit, et ipsum vel
ipsa fuerit in terra sepulta, nascentur ibi citrulli qui mirabiles facient effectus;
et erunt similes effectibus animalis in cuius capite vel ventre predictum semen
fuerit repositum ut supra. Et qui comederit ex illis, et cum sua natura
misceantur — faciunt mirabilia in corpore comedentis.
Iterum in eodem libro habetur quod, si quis acceperit radicem unam
mandragore, quam in loco coadunacionis illarum batecas sepelierit, facient
ibidem mirabilia plura, que propter longitudinis tedium ad presens omitto;
tamen in eodem libro plenarie continentur.
Quidam sapiens antiquorum anticipator in philosophia recitavit duodecim
opera miraculosa, que ad presens dicere decrevi. Et primum est quod, si quis
posuerit craneum hominis in loco in quo seminatur, et in ipso loco semen
batecas seminaverit et terra cooperuerit, et hoc semen proiciatur in terra ad
hoc disposita, et postea omni die cum sanguine humano cum aqua tepida


pagina successiva »
 
p. 214