BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Picatrix - p. 228

Picatrix


Quarta: vestros enim amicos paulatim querite et bona voluntate create
quemadmodum puer creatur, nec eis vestros amores vestrasque bonitates
subito nisi paulatim ostendite; nam si quid a vobis voluerint et in uno
comprehenderint ictu, eorum amicicia non durabit, sed pocius fient inimici.
Quinta: quantumcumque poteritis advertamini et tortuosa et turpia fugite;
nam ex his nobilitas damnatur et corrumpitur bonitas. Sexta: vestros autem
amicos diligite, nec ab eis ius vestrum in omnibus completum habere velitis;
hoc ordine servato, in durabili amicicia permanebitis. Septima: vestros autem
amicos ne reprehendatis continue in his que ipsi agunt; nam et vos talia et his
similia estis dispositi agere. Octava: non opprobriose respondeatis a vobis
aliqua petentibus; esset enim signum distinctum modice bonitatis erga Deum
bonorum que vobis sua gracia sunt concessa. Imo peticiones indigencium in
quantum poteritis, debito modo observato, impleatis cum effectu; et in talibus
gracias Deo agere debetis indesinenter quod ad talem gradum et potenciam
vos perduxit ut subvenire potestis petenti; quod dum sit arguit intencionem
rectam et laudabilem ac prosperitatem in Deo. Nona: bonitates et naturas
rerum pro viribus cognoscite quia per hoc vestre bonitates cognoscentur, et
eas diligite; nam dilecti quodammodo eritis ab eisdem. Hec autem precepta
docuit sapiens Zucrat suis discipulis in fine sue vite; sunt enim radices magice
utiles.
Item explanabo septem documenta que Pithagoras approbavit. Primum:
pondera proporcionaliter equatis, et ea in recta disposicione conservetis.
Secundum: amicicias et amores vestros dirigite, et tamquam salutem predicta
agite. Tercium: non accendatis ignem in loco viridi quod gladio amputatur.
Quartum: voluntates et appetitus vestros dirigite, et eos recto pondere
mensuretis in effectu; hec autem vestra corpora in debita sanitate tenentur.
Quintum: recta et equali semper assuefacite; hoc autem amorem et amicicias
gencium augebit in vobis. Sextum: tempora observetis et exercitetis
secundum quod domini et iudices dicunt, observando quod hoc requiritur in
mundo quantum ad vitam tuendam. Septimum: non impugnetis neque
contaminetis spiritus et corpora vestra; imo observetis in debita temperancia
ut ipsa semper necessitatis tempore operari possitis.
He autem sunt viginti octo mansiones Lune secundum Plinionem. Prima
harum est ad destruendum et depopulandum, que mansio Alnath nuncupatur.
Dum autem Luna in hac perambulaverit mansione, facias ymaginem hominis
nigri, in cilicio capillorum involuti et precincti, et in pedibus erecti, in suaque
dextra dardum ad modum litigantis habentis. Hanc vero ymaginem facies in


pagina successiva »
 
p. 228