BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Picatrix


operaciones nec opera in materia. Et subsequenter in ordine post ista elementa
sequuntur minere, post quas sunt plante, deinde animalia subsequuntur, et
ultimo animal racionale. Et huius ordinis invencio est diversa ab aliis
ordinibus quia alii ordines compensantur ex intellectu, qui est nobilior et
alcior omnibus rebus, et sic descendendo procedunt ad viliora quousque Lune
celum attingant, et post ipsum a viliori usque ad nobilius procedendo
quousque ad hominem attingant, qui est nobilior omnibus rebus sub celo
Lune existentibus. In eo enim complentur sciencia, sapiencia et querencie
manifeste. Quapropter scire debes quod illum qui in scienciis laborare intendit
oportet ut istos tramites consequatur. Et qui in hoc laborabit secum habebit
fortunam maiorem, et evadet ab eo quod dicitur a sapiente: nil deterius in
hominibus quam scientes velle sophistice apparere et scienciam non habere.
Quia per hoc non attingunt scienciam sed in ea fideliter laborantes, quia
sciencia vera privatus non est homo nisi equivoce.
Et scias quod inventa in mundo habent alios ordines et alias divisiones quas
hic dicere intendo ad acuendum intellectum ut magis exercitetur in scienciis; et
postea advertas in eis, et intelliges secreta sapientum. Cuius ordo talis est:
primo est principium, postea est materia alta, postea elementum, deinde
materia, postea forma, deinde natura, postea corpus, deinde augmentum,
postea animal, deinde homo, postea masculus, deinde individua hominum
nominata. Sed primum principium est communi<u>s materia alta quia dicitur
super materiam et accidens, et materia non dicitur nisi ut materia in corpore.
Et materia est communior elementis quia materia est sine complexione, et
elementum non potest esse sine complexione. Et elementum est communius
aliis materiis quia elementum est corpus simplex et recipit qualitates, et
materia est coadunacio elementorum ordinata ad recipiendum formam. Et
materia est communior forma quia est simplex ante recepcionem forme, et
quando recipit formam est materia et forma. Exemplum in hoc:
quemadmodum es quod est materia <forme> vasis et lignum est materia forme
scamni. Et quando recipiunt motum et aptacionem, est virtus mixta, et cum
hoc fit natura. Quando nature simul iunguntur et recipiunt colorem,
augmentum et diminucionem, tunc fit corpus, Et corpus dividitur in
augmentum et diminucionem; et augmentum dividitur in animal et non
animal; et animal dividitur in hominem et non hominem; et homo dividitur in
masculum et feminam; et masculus in talem et talem singulariter cognitum.
Et materia est coadunacio elementorum ordinata ad recipiendum formam.
Et materia dividitur in duas partes, quarum una est materia simplex que non
recipit nisi formam elementi compositam ut terre, aeris, aque et ignis, et de
una ad aliam materiam transmutatur; alia est materia generalis disposita ad
recipiendum omnes formas compositas ex qualitatibus simplicibus


pagina successiva »
 
p. 29