BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Picatrix - p. 32

Picatrix


inquisicionibus quousque attigerunt que voluerunt; sed homines imbecilles et
intellectu carentes ad predicta attingere nequeunt vel venire. Sed motus mee
voluntatis processit ad inquisiciones magice et pravitatum tempore quo
iuventute florebam. Et studebam in Centiloquio Ptolomei, in quo dicitur
quod omnia huius mundi celestibus obediunt formis. Et manifestum est quod
omnes sapientes in hoc sunt concordati, quod planete habent influencias et
vires in hoc mundo quibus omnia fiunt in eo et alterantur motu planetarum in
signis; qua de causa cognoverunt quod radices magice sunt motus
planetarum. Et volo hic exemplum ponere quod intellexi a quodam sapiente
qui in his scienciis laboravit, qui [dum] morabatur in Egipto in domo regis, in
qua erat quidam iuvenis qui ex Indie partibus fuerat profectus qui multum
eciam studuerat in predictis.
Qui mihi dixit quod, dum ipse et iuvenis ille ad invicem loquerentur,
audierunt vocem hominis lamentantis ex percussione scorpionis venenosa ac
si moreretur. Quo ab ipso iuvene audito, extraxit de bursa pannum in quo
involuta erant sigilla quamplurima que odore assimilabantur incenso. Et iussit
unum ex eis dari eidem in potu, et statim sanaretur, ut dixit. Et ego cupiens
addiscere et probandi causa surrexi accepique sigillum ex suis manibus
ipsumque in potu dedi ut iusserat; et statim sedate fuere voces et dolores, et
salvus factus est. Et ego iam aspexeram sigillum; eratque in eo figura
scorpionis. Ipsumque quesivi cum quo sigillaverat eum, ostenditque mihi
annulum aureum lapidem habentem de bezahar figuram habentem
scorpionis. Perscrutavique ab eo que erat illa figura et quibus secretis
influenciis predicta fiebant. Respondit ipsam figuram esse factam Luna in 2
facie Scorpionis existente; et hoc erat secretum et vis illius annuli. Et sic retulit
mihi sapiens ille. Ego autem feci ymaginem illius figure in hora predicta cum
qua sigillavi tam incensum quam quecumque alia sigillanda, et cum illis
faciebam mirabilia quibus mirabantur omnes.
Quapropter scire debes et intelligere quod nullus potest scire vel intelligere
virtutes et opera celi in isto inferiori mundo nisi fuerit instructus in quadrivio
naturali et mathematica; et qui predicta ignoraverit erit incompletus in
motibus celi nec poterit intelligere eos nec attingere ad hoc quod voluerit quia
composiciones et radices eiusdem sunt de predictis extracte. Et qui ignoraverit
arismetricam et geometriam non poterit calculare motus corporum celestium
nec suis tramitibus poterit remeare nec intendere ipsos motus cum eorum
intellectus sit in arismetricis et geometricis constitutus. Et similiter oportet
habere musicam ad intelligendum proporciones et numeros rerum, et cuius
maneriei res celestes in amore et odio cum terrestribus actibus concordentur et
quomodo opera corporum celestium magis apparent in una rerum terrestrium


pagina successiva »
 
p. 32