BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 84

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


Telluris facies, ingentibus tumoribus, profundis lacunis
atque anfractibus undiquaque confertam existere.
Altercationes insuper de Galaxia, seu de Lacteo circulo,
substulisse, eiusque essentiam sensui, nedum intellectui,
manifestasse, parvi momenti existimandum minime videtur;
insuperque substantiam Stellarum, quas Nebulosas huc-
usque Astronomorum quilibet appellavit, digito demonstra-
re, longeque aliam esse quam creditum hactenus est, iocun-
dum erit atque perpulcrum.
Verum, quod omnem admirationem longe superat,
quodve admonitos faciendos cunctos Astronomos atque
Philosophos nos apprime impulit, illud est, quod scilicet
quatuor Erraticas Stellas, nemini eorum qui ante nos co-
gnitas aut observatas, adinvenimus, quae circa Stellam quan-
dam insignem e numero cognitarum, instar Veneris atque
Mercurii circa Solem, suas habent periodos, eamque modo
praeeunt, modo subsequuntur, nunquam extra certos limites
ab illa digredientes. Quae omnia ope Perspicilli a me
excogitati, divina prius illuminante gratia, paucis abhinc
diebus, reperta atque observata fuerunt.
Alia forte praestantiora, vel a me, vel ab aliis, in dies
adinvenientur consimilis Organi beneficio; cuius formam et
apparatum, necnon illius excogitandi occasionem, prius
breviter commemorabo, deinde habitarum a me observa-
tionum historiam recensebo.
Mensibus abhinc decem fere, rumor ad aures nostras
increpuit, fuisse a quodam Belga Perspicillum ela-
boratum, cuius beneficio obiecta visibilia, licet ab oculo
inspicientis longe dissita, veluti propinqua distincte cerne-
bantur; ac huius profecto admirabilis effectus nonnullae
experientiae circumferebantur, quibus fidem alii praebebant,
negabant alii. Idem paucos post dies mihi per literas a nobili
Gallo Iacobo Badovere ex Lutetia confirmatum est; quod
tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon


pagina successiva »
 
p. 84