BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 74

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius



Serenissimo
Cosmo Medices II
Magno Etruriae Duci IIII.


Praeclarum sane atque humanitatis plenum eorum fuit
institutum, qui excellentium virtute virorum res praeclare
gestas ab invidia tutari, eorumque immortalitate digna nomi-
na ab oblivione atque interitu vindicare, conati sunt. Hinc ad
memoriam posteritatis proditae imagines, vel marmore
insculptae, vel ex aere fictae; hinc positae statuae, tam pede-
stres, quam equestres; hinc columnarum atque pyramidum,
ut inquit ille, sumptus ad sydera ducti
; hinc denique urbes
aedificatae, eorumque insignitae nominibus, quos grata poste-
ritas aeternitati commendandos existimavit. Eiusmodi est
enim humanae mentis conditio, ut nisi assiduis rerum
simulacris in eam extrinsecus irrumpentibus pulsetur, omnis
ex illa recordatio facile effluat.
Verum alii firmiora ac diuturniora spectantes, aeternum
summorum virorum praeconium non saxis ac metallis, sed
Musarum custodiae et incorruptis litterarum monumentis
consecrarunt. At quid ego ista commemoro? quasi vero
humana solertia, his contenta regionibus, ulterius progredi
non sit ausa; attamen longius illa prospiciens, cum optime
intelligeret, omnia humana monumenta vi tempestate ac
vetustate tandem interire, incorruptiora signa excogitavit,


pagina successiva »
 
p. 74