BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 90

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


tamen sic leviter tetigisse, et quasi primoribus libasse
labiis, in praesentiarum sit satis; per aliam enim oc-
casionem absolutam huius Organi theoriam in medium pro-
feremus. Nunc observationes a nobis duobus proxime
elapsis mensibus habitas recenseamus, ad magnarum
profecto contemplationum exordia omnes verae; philo-
sophiae cupidos convocantes.
De facie autem Lunae, quae ad aspectum nostrum vergit,
primo loco dicamus. Quam, facilioris intelligentiae gratia,
in duas partes distinguo, alteram nempe clariorem, obscu-
riorem alteram: clarior videtur totum hemisphaerium ambire
atque perfundere, obscurior vero, veluti nubes quaedam,
faciem ipsam inficit maculosamque reddit. Istae autem
maculae, subobscurae et satis amplae, unicuique sunt obviae,
illasque aevum omne conspexit; quapropter magnas, seu
antiquas, eas appellabimus, ad differentiam aliarum macu-
larum amplitudine minorum, at frequentia ita consita-
rum, ut totam Lunarem superficiem, praesertim vero
lucidiorem partem, conspergant; hae vero a nemine ante nos
observatae fuerunt: ex ipsarum autem saepius iteratis
inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certo
intelligamus, Lunae superficiem, non perpolitam, aequabi-
lem, exactissimaeque sphaericitatis existere, ut magna philo-
sophorum cohors de ipsa deque reliquis corporibus coe-
lestibus opinata est, sed, contra, inaequalem, asperam
cavitatibus tumoribusque confertam, non secus ac ipsius-
met Telluris facies, quae montium iugis valliumque pro-
funditatibus hinc inde distinguitur. Apparentiae vero, ex
quibus haec colligere licuit, eiusmodi sunt.
Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum
splendidis Luna sese nobis cornibus offert, iam terminus
partem obscuram a luminosa dividens non aequabiliter se-
cundum ovalem lineam extenditur, veluti in solido per-
fecte sphaerico accideret; sed inaequabili, aspera et admodum
sinuosa linea designatur, veluti apposita figura repraesen-
tat:


pagina successiva »
 
p. 90