BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


complures enim veluti excrescentiae lucidae ultra lucis
tenebrarumque confinia in partem obscuram extenduntur,
et, contra, tenebricosae particulae intra lumen ingrediuntur.
Quinimmo, et magna nigricantium macularum
exiguarum copia, omnino a tenebrosa parte separatarum,
totam fere plagam iam Solis lumine perfusam undiquaque
conspergit, illa saltem excepta parte, quae magnis et antiquis
maculis est affecta. Adnotavimus autem, modo dictas
exiguas maculas in hoc semper et omnes, convenire, ut
partem habeant nigricantem locum Solis respicientem; ex
adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus
iugis coronentur. At consimilem penitus aspectum habemus
in Terra circa Solis exortum, dum valles nondum lumine
perfusas, montes vero illas ex adverso Solis circundantes iam
iam splendore fulgentes intuemur: ac veluti terrestrium
cavitatum umbrae, Sole sublimiora petente, imminuuntur,
ita et lunares istae maculae, crescente parte luminosa,
tenebras amittunt.
Verum, non modo tenebrarum et luminis confinia in Luna
inaequalia ac sinuosa cernuntur; sed, quod maiorem infert
admirationem, permultae apparent lucidae cuspides intra
tenebrosam Lunae partem, omnino ab illuminata plaga
divisae et avulsae, ab eaque non per exiguam intercapedinem


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 92