BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 102

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


Haec, quae recensuimus, in clarioribus Lunae regionibus
observantur; verum in magnis maculis talis non conspicitur
lacunarum eminentiarumque differentia, qualem necessario
constituere cogimur in parte lucidiori, ob mutationem figu-
rarum ex alia atque alia illuminatione radiorum Solis, prout
multiplici positu Lunam respicit: at in magnis maculis
existunt quidem areolae nonnullae subobscuriores, veluti in
figuris adnotavimus; attamen istae eundem semper faciunt
aspectum, neque intenditur earum opacitas aut remittitur,
sed exiguo admodum discrimine paululum obscuriores
modo apparent, modo vero clariores, si magis aut minus
obliqui in eas radii solares incidant: iunguntur praeterea cum
proximis macularum partibus leni quadam copula, confinia
miscentes ac confundentes: secus vero in maculis accidit
splendidiorem Lunae superficiem occupantibus; quasi enim
abruptae rupes asperis et angulatis scopulis consitae, um-
brarum luminumque rudibus discriminibus ad lineam
disterminantur. Spectantur insuper intra easdem magnas
maculas areolae quaedam, aliae clariores, imo nonnullae
lucidissimae: verum, et harum et obscuriorum, idem semper
est aspectus, nulla aut figurarum aut lucis aut opacitatis
mutatio; adeo ut compertum indubitatumque sit, ap-
parere illas ob veram partium dissimilaritatem, non autem ob
inaequalitates tantum in figuris earundem partium, umbras
ex variis Solis illuminationibus diversimode moventibus:
quod bene contingit de maculis aliis minoribus clariorem
Lunae partem occupantibus; in dies enim permutantur,
augentur, imminuuntur, abolentur, quippe quae ab umbris
tantum eminentiarum ortum ducunt.
Verum magna hic dubitatione complures affici sentio,
adeoque gravi difficultate occupari, ut iam explicatam et tot
apparentiis confirmatam conclusionem in dubium revocare
cogantur. Si enim pars illa lunaris superficiei, quae splen-


pagina successiva »
 
p. 102