BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 76

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


in quae tempus edax atque invidiosa vetustas nullum sibi
ius vindicaret. In coelum itaque migrans, clarissimorum
Syderum notis sempiternis illis Orbibus eorum nomina
consignavit, qui ob egregia ac prope divina facinora digni
habiti sunt, qui una cum Astris aevo sempiterno fruerentur.
Quam ob rem non prius Iovis, Martis, Mercurii, Hercu-
lis caeterorumque heroum, quorum nominibus Stellae ap-
pellantur, fama obscurabitur, quam ipsorum Syderum
splendor extinguatur. Hoc autem humanae sagacitatis in-
ventum, cum primis nobile ac mirandum, multorum iam
saeculorum intervallo exolevit, priscis heroibus lucidas illas
sedes
occupantibus ac suo quasi iure tenentibus: in quo-
rum coetum frustra pietas Augusti Iulium Caesarem cooptare
conata est; nam cum Stellam suo tempore exortam, ex iis
quas Graeci Cometas, nostri Crinitas vocant, Iulium Sydus
nuncupari voluisset, brevi illa evanescens, tantae cupiditatis
spem delusit. Atqui longe veriora ac feliciora, Princeps
Serenissime, Celsitudini tuae possumus augurari; nam vix
dum in terris immortalia animi tui decora fulgere coeperunt,
cum in Coelis lucida Sydera sese offerunt, quae tanquam
linguae praestantissimas virtutes tuas in omne tempus
loquantur ac celebrent. En igitur quatuor Sydera tuo inclyto
nomini reservata, neque illa de gregario ac minus insigni
inerrantium numero, sed ex illustri vagantium ordine; quae
quidem disparibus inter se motibus circum Iovis Stellam
caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius proge-
nies, cursus suos orbesque conficiunt celeritate mirabili,
interea dum unanimi concordia circa mundi centrum, circa
Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque
anno magnas convolutiones absolvunt. Ut autem inclito
Celsitudinis tuae nomini prae caeteris novos hosce Planetas
destinarem, ipsemet Syderum Opifex perspicuis argu-
mentis me admonere visus est. Etenim, quemadmodum hae
Stellae, tanquam Iove digna proles, nunquam ab illius
latere, nisi exiguo intervallo, discedunt; ita quis ignorat
clementiam, animi mansuetudinem, morum suavitatem,


pagina successiva »
 
p. 76