BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 132

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


De Luna, de inerrantibus Stellis ac de Galaxia, quae
hactenus observata sunt, breviter enarravimus. Superest ut,
quod maximum in praesenti negotio existimandum vide-
tur, quatuor Planetas a primo mundi exordio ad
nostra usque tempora nunquam conspectos
, occasio-
nem reperiendi atque observandi, necnon ipsorum loca,
atque per duos proxime menses observationes circa eo-
rundem lationes ac mutationes habitas, aperiamus ac pro-
mulgemus; Astronomos omnes convocantes, ut ad il-
lorum periodos inquirendas atque definiendas se
conferant, quod nobis in hanc usque diem, ob temporis
angustiam, assequi minime licuit. Illos tamen iterum
monitos facimus, ne ad talem inspectionem incassum
accedant, Perspicillo exactissimo opus esse, et quale in prin-
cipio sermonis huius descripsimus.
Die itaque septima Ianuarii, instantis anni millesimi
sexcentesimi decimi, hora sequentis noctis prima cum
caelestia sydera per Perspicillum spectarem, Iuppiter sese
obviam fecit; cumque admodum excellens mihi parassem
instrumentum (quod antea ob alterius organi debilitatem
minime contigerat), tres illi adstare Stellulas, exiguas
quidem, veruntamen clarissimas, cognovi; quae, licet e nume-
ro inerrantium a me crederentur, nonnullam tamen intu-
lerunt admirationem, eo quod secundum exactam lineam
rectam acque Eclipticae parallelam dispositae videbantur, ac
caeteris magnitudine paribus splendidiores. Eratque illarum
inter se et ad Iovem talis constitutio:

ex parte scilicet orientali duae aderant Stellae, una vero
occasum versus. Orientalior atque occidentalis, reliqua
paulo maiores apparebant: de distantia inter ipsas et Iovem


pagina successiva »
 
p. 132