BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Galilei, Galileo Sidereus Nuncius - p. 78

Galilei, Galileo

Sidereus Nuncius


regii sanguinis splendorem, in actionibus maiestatem,
auctoritatis et Imperii in alios amplitudinem, quae quidem
omnia in tua Celsitudine sibi domicilium ac sedem
collocarunt, quis, inquam, ignorat, haec omnia ex benignissi-
mo Iovis astro, secundum Deum omnium bonorum fontem,
emanare? Iuppiter, Iuppiter, inquam, a primo Celsitudinis
tuae ortu, turbidos horizontis vapores iam transgressus,
mediumque caeli cardinem occupans, orientalemque angu-
lum sua regia illustrans, felicissimum partum ex sublimi illo
throno prospexit, omnemque splendorem atque amplitudi-
nem suam in purissimum aėrem profudit, ut universam
illam vim ac potestatem tenerum corpusculum una cum
animo, nobilioribus ornamentis iam a Deo decorato, primo
spiritu hauriret. Verum, quid ego probabilibus utor argu-
mentationibus, cum id necessaria propemodum ratione con-
cludere ac demonstrare queam? Placuit Deo Optimo Ma-
ximo, ut a Serenissimis parentibus tuis non indignus exi-
stimarer, qui Celsitudini tuae in tradendis Mathematicis
disciplinis operam navarem; quod quidem praestiti quatuor
superioribus annis proxime elapsis, eo anni tempore, quo a
severioribus studiis ocium esse consuevit. Quo circa cum
mihi divinitus plane contigerit, ut Celsitudini tuae inser-
virem, atque ideo incredibilis clementiae ac benignitatis tuae
radios propius exceperim, quid mirum si animus meus adeo
incaluit, ut nihil aliud propemodum dies noctesque me-
ditetur, quam ut ego, qui non solum animo, sed etiam ipso
ortu ac natura, sub tua dominatione sum, tuae gloriae
cupidissimus et quam gratissimus erga te esse cognoscar?
Quae cum ita sint, cum, te Auspice, Cosme Serenissime,
has Stellas superioribus Astronomis omnibus incognitas
exploraverim, optimo iure eas Augustissimo Prosapiae tuae
nomine insignire decrevi. Quod si illas primus indagavi, quis
me iure reprehendat, si iisdem quoque nomen imposuero, ac
Medicea Sydera appellaro? sperans fore, ut tantum
dignitatis ex hac appellatione iis Syderibus accedat, quantum


pagina successiva »
 
p. 78