BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 54

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


sapientia, et gratia apud Deum, et homines, sicut dicit Lucas. Neque arbi-
trandum obsequia illa et labores et passiones in Christi nativitate, educa-
tione, fuga, crucifixione fuisse vanos absque augmento gratiarum. Nam etsi
Angeli non merentur per obsequia gloriam essentialem, hoc evenit illis,
quia sunt comprehensores non viatores et tamen gloriam accidentalem
acquirunt. At Beata Virgo erat viatrix, et quidem Christus meruit cum
esset simul comprehensor, ergo et Mater pura viatrix cuius meritum etc.
De consumatione Virginis tamen loquuntur Sancti in dignitate, et virtute
competente ad tantam maternitatem, non tamen ad truncationem meri-
torum viatoribus convenientium, vel habuit tunc gratias omnes ad earum
intentiones et ampliationes per merita virtute illius summi meriti, subse-
quentia operando deinde adepta est.
Quapropter quoniam Beata Virgo ab operibus contemplativis, et
activis vocabat <sic!> numquam incessanter meruisse credenda est suarum
virtutum, et meritorum augmentum, quae ex crescentia quasi infinita est.
Omnes nam actus intensi charitatis eandem reduplicaret caritatem <sic!>,
sic et ceterarum virtutum, ut de perfectis credere aequum est. Quod facile,
ex Ambr. in libro de Virg. elicitur et ratio confirmat theologalis. Nec
nam somnia eius meritis vacabant, quoniam in nomine domini ea capes-
sebat. Feliciter expraessit Alb. hoc privilegium Virginis, quod nempe
tempore quolibet meruit ex ipsis edam sacramentis quae assumpsisse,
tum ex Veteri legge <sic!> quam ex Nova dicitur, Beata Virgo merita etiam
accumulavit et enim et baptismum a Christo accepit, teste Euchimio
<sic!> et Eucharistiam cum Apostolis, ut patet ex Luca, et Matrimo-
nium, cum Iosepho contraxit ob Christi commoditatem. At paenitentiam
non retinuit quamvis opus non haberet, sed propter nos, et confirmatur in
die pentecostes cum caeteris Apostolis unde omnia dona gratis data
cumulum novum, et operandi rationem novam acceperunt. Tandem
extremam unctionem cum prope mortem esset, accepisse putatur
Alberto et Antonino quicquid alii dicant. Nam, et si peccatorum reli-
quias non habuerit, tamen forma sacramenti habet conditionalem peccati
rationem, si deliquit; iis nam qui non deliquerunt prodest ad gratiae
augmentum et confortationem contra mortis insultus, quantum in Beata
Virgine mitissimam fuisse patres contestantur.


pagina successiva »
 
p. 54