BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis



De Beatae Virginis morte, resurrectione et assump-
tione. Art. 3.


Dubitat quidem Epiphanius heresi 78. utrum Beata Virgo fuerit
mortua, et liber Melitonis de transitu Virginis visus est Gelasio Papae
Apochriphus et Bedae similiter. Liber Hyeron. non videtur ipsius, at
Damasc. Epiphanis praesbiter et consonum visioni ut si filius est mortuus,
et ipsa moreretur ne tamquam [consonum visioni ut si filius est mortuus,
et ipsa moreretur ne tamquam] maior adoretur et legge Addae <sic!>
non soluta fuisse, nisi per Christi merita videretur. Mors autem eius
pretiosa fuit, nec vidit corruptionem si quidem non morbo assumpta est,
sed Dei iussione sicut Moyses et Aron et sine dolore ut Damasc. sentit.
Quae nam absque peccato nascitur et in filii morte dolores morte acer-
biores substinuit quemadmodum Symeon praedixerat, absque dolore
moritur. Nec quidem gladio martyr effecta, ut quidam opinantur, nulla
certa historia nec ratione id docente nec traditione ulla. Mortuam autem
fuisse longevam oportet. D. nam Dyonisius de div. nom. cap. 3 narrat
se interfuisse exequiis illius corporis, quod authorem vitae Deumque
conceperat una cum pontificibus et nominatim cum Petro et Iacobo
apostolis. At Dyonis. conversus est ad fidem per D. Paulum anno 18 post
Christi mortem, ut colligitur ex actis apost. a D. Luca descriptorum qui est
annus 52. a nativitate Christi quibus si addas tempus aetatis praecedentis,
quod omnes dicunt in annum quintodecimum fuisse [fuisse] Virginis,
profecto erit transitus eius non ante 67. ann. Sed Dyonis. non statim a sua
conversione interfuit Virginis transitui. Unde verisimile est quod
vixerit annis 72 sicuti scripserunt Epiphanius praesbiter, Cedrenus, et


pagina successiva »
 
p. 56