BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 58

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Andreas Cretensis, id quod solerter Baronius consideravit et errores
eorum qui paulo post mortem Christi aut ante 50. annum suae aetatis
defuncta scribunt, et hoc rationabile fuit, ut tanto tempore, aedificaret
Ecclesiam, et confirmaret fideles tamquam magistra Apostolorum. Conve-
nisse ad transitum eius omnes Apostolos per aera delatos narrat Dama-
scenus vel ante monitos, ut alii opinantur, eiusque animam ab ipso
Christo cum Angelis in Caelum sublatam fuisse. Nam et Angelorum
melodia audita est in aere, et suavis odor, ex Virgineis membris quae
sepulta sunt, in valle Iosaphat inter montem Olivetum, ac Syon ubi conspi-
citur, ait Beda, sepulchrum sancti Iosephi, quem mortuum fuisse ante
Iesu mortem dicebamus. Divinitus autem factum est ut abesset Th. qui
post triduum veniens voluit corpus Sanctae Virginis adorare, et aperientes
sepulchrum Apostoli non invenerunt nisi mirificam fragrantiam, et Ange-
lorum psalmodiam audierunt. Un de conspicuum fuit, animam venisse cum
Angelis ad resumendum corpus, quod non nisi triduo iacuit in sepulchro
sicut filii corpus, ut Damasc. et Nicephorus testantur ex relatione
Dyonisii ad Timoth.

De coronatone Beatae Virginis et de gloria. Art. 4.

Exaltatam autem fuisse ad gradum summum beatitudinis super omnes
choros Angelorum Ecclesia in ufficio de assumptione testatur, atque omnes
patres. Nam et si quidam a principio dubitarint de corporis assumptione
dispensative praesertim Hyeron. per Beatam Virginem Sanctae Brigidae
revelatum est. Nihilominus multi hystorici veteres prodierunt et Ecclesia-
stica tradditio <sic!> hoc confģrmantes et temerarium esset hoc negare, non
secus atque eius sanctificationem licet nullum consilium sic esse determi-
naverit, puto etiam Iosephum illi proximum esse quia fuit sponsus


pagina successiva »
 
p. 58