BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 60

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Virginis, et pater Christi nutricius fidelissimus nisi quis in num.o seraphi-
norum ipsum reponat.
Beatam Virginem intensive et extensive plus videre ac frui quam
omnes creaturae beatae sive Angelicae sive humanae putandum, quoniam
sanctae Monotriadi, eo interior est in Celo <sic!> quo fuit coniunctus in
terris adeo ut esset mater Verbi; quod incessanter pater generat, unquam
ea non desinebat generare, et a quo spiritus simul atque a patre inces-
santer procedit. Mysteria et Monotriadis et redemptionis ad neminem
magis spectant post Deum atque ad Beatam Virginem. Similiter gubernatus
Ecclesiae filii sui. Nam si quae ad Petrum aut Paulum, aut Domi-
nicum, aut ad Basilium aliosque ad patronos religiosorum pertinet ii
omnes ad Virginis curam referuntur magis, eiusque est sollicitudo omnium
Ecclesiarum, multo magis quam Pauli qui sibi hanc propriam faciebat, ex
amplitudine charitatis. Videt ergo omnia in Verbo quae scientia visionis
scit omnis creatura, et insuper plurima possibilia. Non autem omnium
secreta cordium, et futura contingentia omnia, et mysteria supernaturalia,
omnia quae ad Dei pertinent providentiam; sed quicquid vident alii, et
multa alia et quicquid a Deo petit, non negatur ei.
Habet et praemia accidentalia aureolam Virginitatis supra omnes
Virgines, et doctoratus supra omnes doctores. Nam et Apostolos docuit et
illustravit, et supra Martyres quoniam in filio martyrizata est, et quamquam
id negent alii, si quis tamen considerat, quod praemium eius essentiale
eminenter, et affluenter continet omnia alia praemia, hoc etiam martyrum
in ipsa agnoscet quamquam sanguinem non nisi in filio effunderit interi-
tior <sic!> dolore, quam sancta Felicitas in septem filiorum martyrio atque
suo quae S.to Greg.o vocatur octies martyr.
Si tanta est gloria animae relucet mirificentissime in corpore illo, quod
gestavit Deum, ita ut ultra dotes gloriae communis splendeat, tamquam
arca Dei simul sol et corpus filii eius, septempliciter supra solem. Ipse
nam est lucerna paradisi et sol. Virgo autem eius luna, ut sanctis contem-
plari licet. Ergo Beata Virgo est Regina omnium creaturarum, sicut canit
Ecclesia.


pagina successiva »
 
p. 60