BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Bernardus Claraevallensis - In Natali S. Benedicti » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 66

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


edocta, quod Elisabeth gereret uterum. Nulli dubium est quia puer
Ioannes in utero matris semestris iam ad visitationem Beatae Virginis quae
Verbum Dei gestabat repletus fuerit Spiritu Sancto. Nam et Angelus hoc
praedixerat Zachariae et adimpletum esse, idem Lucas testatur quando ait
Elisabeth: Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meh, exultavit
infans in gaudium in utero meo exultavit
. Quae exultatio ex cognitione
adventus Dei incarnati in Virginis utero resultavit. Unde omnes Patres
docent liberi arbitrii usus, et gratiam sanctificationis Iohanni affluisse
abundanter, quanta opus erit praedicaturo adventum Dei, nec parva fuit
quoniam et Angelus appellatur in prophetis, non quia ipse sit aliquis Ange-
lorum incarnatus, ut suspicatur Origenes; sed Angeli munus, et puri-
tatem assecutus. Vocatur etiam Elias a domino Iesu et Angelus explicuit,
quod in spiritu et virtute erat Elias non in persona. Quoniam Elias
secundum adventum praeparabit, ita Ioannes primum, et sicut Elias fuit in
eremo et vestiebatur pellibus, et zona pellicea, et repraendit Acab scelere
homicidii propter Iezabel a qua persecutionem est passus. Ita Ioannes
Baptista in deserto commoratus est byannis adhuc, usque ad baptismum
Christi. Quod potuit evenisse nostris solertia Herodis parvulorum interfec-
toris saevitiam declinante. Unde Ecclesia canit Antra deserti teneris sub
annis circum turmas fuggiens addisti, ne laevi saltem maculare vitam famine
posset. Propterea videtur fuisse Virgo, quoniam peccatis nullis fuit impli-
citus neque uxorem duxit. Fuit et doctor, vox nam clamantis in deserto.
Unde ait Marcus quod tota regio Iudeae veniebat, et confitebantur
peccata, et baptizabantur ab illo, et dabat consilium, et doctrinam merca-
toribus, ut ait Lucas militibus, et plebibus et sacerdotibus, et ipsi Regi
cui dixit: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Quapropter cum
esset Anachoreta vivens more Essenorum quorum mentionem facit Philo,
Iosephus et Plinius, addidit monacatui martyrium, et in hoc superavit
Eliam, propterea dixit Dominus: inter natos mulierum non surrexit maior
Ioanne Baptista
. Ubi per ly mulier excipit se qui de Virgine, et per ly
natos excipit Mariam, ut ex Ambrosii et Cyrilli expositione deducitur.


pagina successiva »
 
p. 66