BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 68

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Qui etiam raptum Eliae in Caelum supra Ioannis martyrium non fuisse
declarat, et quidem si compares Ioannem cum prophetis veteris Testamenti
procul dubio excellit omnes, quoniam illi a longe et obscure prophetave-
runt de Christo, et in aetate convenienti, Ioannes vero propriissime, et
clare ostendens illum digito: Ecce agnus Dei; et antequam nasceretur ex
utero, et quamvis de Mose dicatur quia non surrexit maior illo, hoc intel-
ligitur, de prophetis testamenti veteris, et de magnitudine miraculorum.
Ioannes autem excedit quoniam est praeparatio novi testamenti et in clari-
tate revelationis Verbi Dei. Item fuit silentium prophetarum. Lex nam et
prophetae, usque ad Ioannem. Antefertur etiam patriarchis quoniam illi
peccaverunt post exitum ex utero. Ioannes autem impeccabilis mansit,
peccato inquam mortali. Nam Scriptura dicit quod fuerit repletus ex utero
Spiritu Sancto, et postea addidit quod dicebant de eo: Quis putas puer iste
erit
. Nam manus Domini erat cum illo. Spirito Sancto repletus, spiritu
numquam postea evacuatus est, cum semper manus domini perseveraverit
cum illo; nam Lucas ait: puer autem crescebat et confortabatur spiritu et
erat in desertis usque in diem tentationis <sic!> suae ad Israel
. Qui autem
spiritu crescebat non vacuabatur, sed affluentibus replebatur, propterea
multi Patres numquam peccasse etiam venialiter autumant. Quod verificari
forsan potest de peccato ex deliberatione facto, non autem ex subreptione,
et fragilitate. Nam nulla scriptura docet ipsum fomite caruisse sicuti Beata
Virgo. Regula autem est, quoniam tentati aliquando cadunt, et ut
Bernardus ait patiuntur quasi peccatum, et si non faciunt id deliberant
facere. Unde Augustinus et Concilium Tridentinum solam Beatam
Virginem excipiunt in controversia de peccato, praesertim actuali; et nisi
posset actualiter peccare, non petiisset antra deserti ad vitanda peccata
sicut Ecclesia canit et Patres multi docent.
Et quamquam Apostolorum munus fuerit maius munere Ioannis ut
probamus: nam quamvis Apostolus dicatur id est missus in Evangelio, id
est: fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes; unde aliqui dicunt
ipsum meliorem Apostolis, quoniam Apostolatum accepit a patre et non a
Christo, carne mortali induto; unde Paul. teste D. Th. praefertur
caeteris, ex hoc, quod a Christo glorificato et non in mortalibus constituto
fuit missus; nihilominus apostolatus eius non fuit ad condendam legem in
toto orbe, et constituendos Episcopos et convertendas nationes per


pagina successiva »
 
p. 68