BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 70

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


gloriam miraculorum. Nihilominus sanctitas Ioannis praeeminet Aposto-
lorum sanctitati, quam tantam esse oportuit ut sine miraculis Christum
praedicaret et ex sola vitae suae sanctitate, credderetur <sic!> apud osti-
natos Iudeos. Unde in laetaniis praefertur Apostolis ab Eccelsia, ut a
Christo natis mulierum, et Episcopatus Romanus est sub titulo Ioannis, et
non Petri. Sed forsan dicitur: non surrexit maior Ioanne, non tamen
negatur aequalis Paulus cui omnes patriarchas et sanctos post habet
Chry.mus in homilia de laudibus Pauli, vel Ioannes Evangelista Christo
dilectissimus. Ego tamen nolo haec quaestio dissolvere. Nam Christus dixit
qui minor est in Regno Caelorum maior est illo, sive de se reputato
minore, sive de Apostolo quo ad munus, sive quoad sanctitudinem dixerit.
Hos tamen venialiter peccasse post datum Spiritum testatur Paulus
repraehendens Petrum, quia repraensibilis erat.
In contemplativa, et activa vita mirificum fuisse Ioan<nem> test<te>
Evang<elio>, quoniam erat in desertis procul dubio contemplans divina
usque ad ostensionem suam, et vivebat austeram vitam sine vino et
carnibus, ex locustis, et silvestri melle in vestitu duro rigidoque. Cumque
Ecclesia praedicasset eius monacatum martyrium, et Virginitatem, et
prophetiam ait:

Serta ter denis alias coronant
Aucta elementis: duplicata quosdam
Trina centeno cumulata fructu
Te sacer ornant.


Quae dona gratis data, et gratum facientia fuerint in
Ioanne Baptista, et de eius martyrio, et reliquiis,
et gloria. Art. 2.


In Ioanne fuisse omnes virtutes, et dona Spiritus ex dictis iam patet.
Et quoniam repletus erat Spiritu, sed de donis gratis datis dubitaret
quispiam quoniam ipse negat se prophetam esse et Eliam, et Messiam teste
Ioanne Evangelista. Item quoniam dicebant de eo, quod signum fecit
nullum, ergo non habuit gratiam miraculorum, et curationem: nec disac-
tionem <sic!> Spirituum quae miraculosa est, nec sermonum interpreta-
tionem et genera linguarum quoniam non nisi solis Iudeis praedicavit.
Resp<ondeo> quod ea dona accepit quae suo ministerio opus erant,
prophetia, revelatione opus habuit. Et hanc etiam in utero accepit, et in


pagina successiva »
 
p. 70