BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 16

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


sunt Jesus in temporibus illis Machabeorum, et posterioribus aequivoce.
Nam analogice erant Jesus. Propterea ille Scelestus qui vocabatur Jesus,
quasi abominans nomen Haebraicum et affectans gentilizare, vocavit se
Jasonem, ut Flavius Josephus narrat et alii.
Multi gentilizantes, sibi nomina mutabant de Judaicis in Graecos,
sicuti temporibus nostris sub quinto sygillo correspondentibus quintae
aetati sub Machabeis. Multi mutant se de Joanne in Jovianum, de Petro in
Pierium, de Jacobo Sancto Nazario in Actium Sincerum, ut in Propheta-
libus monebamus. At Sanctes Pagninus, et Galatinus videntes hoc
nomen non esse novum scripserunt quod aliis litteris pronunciatum est
nomen Jesu in praefatis hominibus et in Christo. Illi nam dicebantur
Jeosua, quod interpretatur Deus salvans. Christus vero Jesu, quod salutem
significat, per essentiam et antonomasiam et quidem Jsa in Allorano <sic!>
Macometti ponitur tacita vocali qua cum Jod littera facit sillabam primam,
non nam puncta semper describuntur Haebreis. Salus autem pro salvatore
essentialiter sumpto ponitur et Isayas dixit: haurietis aquas de fontibus in
gaudio salvatoris.
Et alibi: egressus est salvator meus. Et alibi: salvator
eius ut lampas accendatur
. Et alibi: terra germinet Salvatorem. Sunt et
loca prophetarum multa de hoc nomine, quod Patres commune fuisse
secundum vocem, non secundum rem nisi per analogiam dixerunt priscis.
Et si recte intueare textus, itaque non dicit vocabitur ille, sed tibi,
id est populo Iudaico, id est Christiano. Nomen novum, quod Antiochyae
completum est ubi primum vocati sunt discipuli Christiani. Septuaginta
etiam transferunt nomen Iesu in soter, id est salvator quando de Messia
loquuntur, et Sybilla in Acrostichis dixit ΙΗΣΟΥΣ, et multa philosophantur
nomine hoc praecipue quod litterae nominis faciunt numerum 888, quod
spem augent in ottava Mundanae annorum septimanae positam. Sed
nomen AntiChristi importat 666, sextanam imperfectionem notans diei, in
quo factus homo peccavit et quidem totus Antichristus terrenus est,


pagina successiva »
 
p. 16