BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 72

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


desertis conversabatur cum Angelis, et Deo. Unde ait: qui misit me bapti-
zare, scilicet Deus, hic mihi dixit: super quem videris Spiritum Sanctum
descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu
Sancto, et ego baptizo vos aqua, qui autem
, etc.; medius vestrum
stetit quem vos nescitis
, etc.; Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti
solvere
, et qui de Caelo venit super omnes est et alibi Ecce agnus
Dei
, etc. Haec omnia pertinent ad prophetiam et excedunt. Propte-
reaque dixit Christus: non, dico vobis, propheta, sed plusquam propheta.
Baptista tamen negat se esse Messiam, et Christum, et illum prophetam
quem expectabant de scriptura Mose. Nam cum adiectione articuli dixit:
non sum lile propheta, ut in graeco habetur. Caeterum erat plusquam
quicumque alius propheta. Unde Zaccharias in spiritu ad eum dicit: Et tu
puer propheta altissimi vocaberis; praeibis enim
, etc. Ad 2.m verum est
quod miracula non fecit, quoniam non opus erant. Visu nam eius satis fuit
ut crederetur eius testimonium. Miracula autem Christo, et Apost. servata
erant, et ne Iudei ipsum pro Messia reciperent, quod etiam absque mira-
culis, quae de Maria praenunciata erant et facere voluerunt, ut patet Ioh.
1 ut etiam differentiam notarent inter Christum, et Ioannem abstinuit
a miraculis, et a discretione spirituum manifesta quamvis nil dubitem
multorum animos prophetice penetrasse, qui ex utero adventum Christi in
Mariae uterum penetravit. Linguae ei non debebantur quoniam soli Israeli
praedicavit. Nescio autem an praedicans Romanis militibus usus sit lingua
latina, quod miraculose non fecisset, interpetatione <sic!> scripturarum
procul dubio usus est cum declaravit illud Isaiae: Ego vox clamantis in
deserto
. Interpretatus est insuper mysteria tanquam doctor. Ipse nam erat
lucerna ardens, et lucens, ait dominus, id est zelo et scientia. Quod decol-
latus fuerit S. Ioannes ob legis et castitatis defensionis sub Herode propter
Herodiadem tres Evangelistae testantur. Insuper a discipulis fuisse
sepultum ante Christi mortem annis fere duobus, caput a corpore sepa-
ratim per Herodiadem sepultum aiunt hystorici ne resurgeret; nam et
Herodes deinde Christum Ioannem esse resuscitatum suspicabatur, et hanc
ob causam fuisse combustum credo ab Herodianis, post modum Grego-


pagina successiva »
 
p. 72